CAPUT III. Quorum scientia, intelligentia et prudentia ibi desiderentur. Consideratio brevitatis vitae parit mundi contemptum. Utinam saperent, etc.

Ecce hic, frater mi, tria in hoc versu proponuntur: scilicet scientia, intelligentia et providentia. Vult ergo Dominus ut scias, et intelligas, insuper et provideas. Vult ut scias vitam praesentem fugitivam, periculosam, brevem, miseriis tabescentem, universae vanitati subjectam, peccatorum sordibus pollutam, cupiditate corruptam, in brevi perituram; quatenus quanto infelicior mundus iste esse conspicitur, tanto facilius pro amore coelestis patriae contemnatur. Vult itaque Dominus ut fragilem tuam conditionem intelligas, sic meditando videlicet, quia nudus egressus es ex utero matris tuae, et nudus reverteris illuc (Job I, 21); quia terra es, et in terram ibis; in hujus vitae miseriam nudus intrasti, lugens dies tuos in dolore et aerumna pertransisti, cum luctu et labore hinc exiturus es. Intelligas ergo quantum sit exitus et ingressus tuus flebilis, progressus tuus debilis, et egressus horribilis. Intelligas ergo quantum sis in hac valle miseriae exsul et aegrotus, virtutibus pauper et modicus , labilis et infirmus, ac in proximo moriturus. Frater, felix eris, si hujusmodi admonitionem intelligas, et in corde tuo quasi in libro scribas, et hanc unam quam tibi trado regulam, servare studeas.

Vive Deo gratus, toti mundo tumulatus,
Crimine mundatus, semper transire paratus.

O quam beatus vir, cujus anima circa hujusmodi studium evigilat! quam prudenter sapit et intelligit, ac novissima providet! Charissime, et tu fac similiter. Legisti jam in hoc speculo peccatoris, quid sane sapias, quid intelligas: restat ut novissima provideas. Ora ergo, et dic cum Propheta, Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). O utilis oratio, o felix contemplatio, o necessaria postulatio! Non plane tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate, praescire deposcas; sed quod scis advena et peregrinus in hujus peregrinationis aerumnosae exsilio, homo infirmus et exigui temporis super terram, intelligas et cognoscas. Ergo, Utinam saperent, scilicet peccata praeterita quam sint amara. Unde Jeremias: Vide quam amarum est et malum, dereliquisse te Deum tuum (Jerem. II, 19). Malum est in culpa, et amarum est in poena. Et intelligerent, scilicet praesentia quam sint vana. Ecclesiastes: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Et novissima providerent, scilicet aeternitatem gloriae quantum ad bonos, et aeternitatem mortis quantum ad malos; ut sibi providerent contra sterilitatem futuram, sicut Joseph (Gen. XLI, 33). Unde Salomon: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40).

Revera, charissime frater, si praesentis vitae tuae brevitatem attendas, et quid tibi deest in agenda Deo condigna poenitentia, in disciplina praeceptorum ejus observanda, in sanctitate coram ipso perficienda, saperes et intelligeres, et mortem ante oculos prospiceres; procul dubio mox sine mora, spretis pompis, postpositis mundi curis, despectis carnis illecebris, projectis voluptatibus, contemptis deliciis, in tui custodia vigilares, ac novissima prudenter provideres. Sapientis enim est non tam cujuslibet rei principium prospicere, quam finem exitumque providere. Denique felix esse comprobatur, qui sic cogitat de supplicio ante supplicium, ut postea supplicii effugiat periculum.