|
Dicis ergo mihi, Paratus sum prae omnibus acquiescere divino
consilio, ut sapiam et intelligam, ac novissima provideam. Sed quae
sunt mea novissima? Illa utique de quibus Spiritus sanctus tibi per
Salomonem loquitur dicens, Fili, in omnibus memorare novissima tua,
et in aeternum non peccabis. Non melius poterit caro luxuriosa
domari, quam qualis erit mortua praemeditari: et si hujusmodi assiduam
habueris meditationem, felicem te dicent omnes generationes.
Meditatio enim nihil est, quam mentis ditatio. Peroptime ergo mens
tua ditatur, quando contra cuncta adversantia providentiae scientia
illustratur. Legitur in poeta, quod
|
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
|
|
|
Ovidii Metamorphoseon lib. 1, vers. 625
|
quod ita potest
intelligi, quia ex omni parte sui intra mentis suae circumspectionem
prudentiam possidebat. Igitur si tantae studio cautelae pollebat poeta
paganus, multo fortius puriorem providentiae oculum debet habere
clericus christianus. Esto ergo alter Argus, imo illo cautior, illo
studiosior, illo prudentior: ut sapias et intelligas, ac novissima
prudenter provideas.
|
|