|
Sed quae sunt novissima tua, quae providere sollicite summa totius
providentiae est? Utique illa terribilis hora, in qua misera anima
tua ex hoc corpusculo corruptibili timens est egressura. Frater,
crede mihi, ad hujus rei tremendam considerationem maluisse debueras
providentiam possidere, quam totius mundi dominationem. Utinam ergo
saperes quae Dei sunt, et intelligeres quae mundi sunt, et provideres
quae inferni sunt: profecto Deum timeres, superbiam non appeteres ,
mundum contemneres, et infernum horreres. In illa nimis metuenda
extrema hora tua, quis amicorum, quis parentum tuorum veniens cum
gladiis et armis poterit auxilium ferre? Non enim erit tunc qui
consoletur te ex omnibus charis tuis (Thren. I, 2): respiciens
eris ad auxilium et adjutorium hominum, sed refugium tuum tantummodo
est apud Deum. Cogita igitur tecum, charissime, quo timore
timendus, quo amore diligendus, quo honore venerandus sit ipse
Dominus Jesus Christus Deus noster, qui salutis praesidium solus
praestare poterit post mortem. Reduc ergo, charissime, saepius in
memoriam illum extremum exitus tui diem: et antequam misera anima tua
ex carcere carnis exeat, provideat quo vadat. Istiusmodi recordatio
contritionem concipit, contritio compunctionem parit, compunctio
contemplationem, scilicet pium et humilem affectum in Deum; pium
videlicet ex fiducia adjutorii divinae bonitatis et clementiae, humilem
ex consideratione propriae fragilitatis et miseriae. Hic, lector,
attende. Quid enim est in omni scientia, quod hominem provocet
facilius ad sui custodiam, et omnem injustitiam expellendam, ad
sanctitatem in timore Dei perficiendam, quam suae corruptionis
consideratio, suae mortalitatis certa cognitio, postremo tremendae
mortis suae recordatio? Quando enim homo fit non homo, hoc est,
quando aegrotescit, aegrotando aegritudo crescit, peccator
expavescit, cor contremiscit, caput obstupescit, sensus evanescit,
virtus exarescit, vultus pallescit, facies nigrescit, oculus
tenebrescit, auris surdescit, nasus putrescit, lingua fatiscit, os
obmutescit, corpus tabescit, caro marcescit: tunc carnis pulchritudo
fetor efficitur et putredo, tunc homo solvitur in cinerem, et vertitur
in vermem.
|
Post hominem vermis, post vermem fetor et horror.
Sic in non hominem vertitur omnis homo.
|
|
Ecce, frater mi charissime, ecce satis horribile spectaculum, sed
est nimis utile speculum: quoniam nulla artis medicina, nullaque
doctrina sic superat superbiam, nec sic vincit malitiam, nec sic
exstinguit libidinem, nec sic mundi calcat vanitatem, sicut hujusmodi
horrendae mortis recordatio. Utinam ergo saperent. Et quid huic
mundo tantum vilescit, sicut homo, cujus corpus cum sit exanime, non
permittitur esse intra domum triduo prae fetore: sed ut vile stercus
foras projicitur, in profundo terrae absconditur, putredini traditur,
vermibus in escam datur, cadaver efficitur?
|
|