|
Erubescat ergo superbus et infelix peccator, et timeat elatione
caecatus, ira inflammatus, impatientiae vitio foedatus, scientia
inflatus: cui plus placet ars Aristotelis, quam scientia de
Apostolis, plus codex Platonis, quam liber divinus: quem nulla
lectio laetificat, nulla scientia aedificat, nullus sermo sapit, nisi
fuerit grammatice conceptus, dialectice imaginatus, rhetorice
purpuratus. Stultus es qui haec ignoras, et erras: quoniam qui talia
agunt, et in talibus dies suos consumunt, peccatum sibi generant, et
mortem parant; quia ex simili studio similem concipiunt scientiam, hoc
est, folia colligunt, non fructus, id est verba, non virtutes;
verba enim in ventum proferunt, et aerem verbis verberant,
verbositatem sonant, jactantiam ostentant: de quibus per Psalmistam
dicitur, Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia
eorum devorata est (Psal. CVI, 27). Sicut enim homo ebrius
nescit quid agit, aut quo vadit, eo quod se ipsum ignorat; ita
insipientes clerici saeculares in bibenda hujusmodi scientia se
conturbant, libros devorant, sententias multiplicant, sed quid agant
penitus ignorant, quia ad quem finem miserum tendant, miseri non
attendunt. O utinam tales saperent! Si enim fugientis vitae suae
brevitatem perpendissent, si damna dierum suorum ante oculos
convertissent, si quam tremendo judicio, non tantum de mortuis eorum
operibus, imo de omni verbo otioso quam districte responsuri sunt,
praevidissent; mox terrore perterriti, mox divino amore percussi,
vana hujus vitae studia reliquissent, et de studio vanitatis venissent
ad studium veritatis, et de studio stultitiae ad studium sapientiae,
hoc est, de studio curiositatis ad studium sanctae humilitatis, de
schola luxuriae et pravitatis ad scholam munditiae et sanctitatis seu
castitatis, de vita iniquitatis ad vitam sanctitatis, hoc est, de
vita fornicationis ad vitam beatae religionis, id est, de domo
conversationis mundanae ad domum sanctae disciplinae. Unde benedictus
ipse Spiritus sanctus per Prophetam peccatoribus praecipit, dicens,
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis
de via justa (Psal. II, 12). O quam terribilis est haec
sententia et nimis metuenda his qui disciplinam non apprehendunt! ex
hac Spiritus sancti sententia patet quia peribunt. Hinc est quod
Dominus per Moysen ait, Omnis anima quae non fuerit afflicta die
hac, peribit de populo meo (Levit. XXIII, 29). Notanda
sunt attentius verba ista. Anima, inquit, peribit, quae non fuerit
afflicta, subaudi, per disciplinam, per morum correctionem, per
poenitentiae satisfactionem, per cordis contritionem, per conscientiae
purificationem. Et dicebat die hac, id est, in praesenti tempore
gratiae, id est die hujus vitae: quoniam qui non suscipit modo tempus
poenitentiae, post mortem non invenit locum indulgentiae. Quapropter
time, tu peccator, tu caro superba, tu vile cadaver, quem adhuc
viventem vermes quotidie corrodunt, qui de tuo corruptibili corpusculo
generantur; contremisce superbiam, projice vanitatem, fuge luxuriam,
apprehende disciplinam, ne pereas. Vide in hoc speculo quid es, et
quid eris: cujus conceptio tabes menstrua, origo lutum, putredo
finis. Utinam ergo saperent, etc. Ecce miser, causas mille dolorum
habes, et adhuc superbis. Iterum te, frater, convenio, ut
|
Quidquid agant alii sis memor ipse tui:
|
|
vilescat tibi mundus plus quam tu mundo. Hujus igitur tantae
calamitatis miseriam considerans attentius, et cum propheta
ingemiscens, dicito: Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro
peccato meo. Quoniam in flagella paratus sum, et dolor meus in
conspectu meo semper (Psal. XXXVII, 19 et 18). Et
iterum dic cum Apostolo, qui flebilem humanae conditionis statum
deplorat, dicens, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus (Rom. VII, 24)? Haec salutifera Apostoli
sententia exigit prudentem lectorem. Adhuc in corpore Apostolus
vixit, quando tamen corpus mortuum nominavit; quia qui sapiens est,
jam mortem ante oculos considerat, jam se mortuum reputat, cum se
moriturum pro certo sciat.
|
|