CAPUT VIII. Qui Deus in interitu malorum risurus et subsannaturus. Vitiorum diversorum origo. Insipientem inter et stultum distantia.

O stulti filii hominum! Vani filii hominum utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Qui enim diligit vanitatem, odit animam suam. Et odibiles sunt Deo impius et impietas ejus (Sap. XIV, 9). Unde Psalmista: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? etc. Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22). Item, Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus (Eccli. XII, 3). Quare tam horrendam tamque horribilem non circumspicitis miseriam? quare non projicitis superbiam? quare non exstinguitis avaritiam? quare non contemnitis luxuriam? quare mores vestros non corrigitis? quare mandatum Dei salutiferumque ejus consilium negligenter auditis? quare non sapitis et intelligitis, ac novissima providetis? Hinc est quod vos peccatores terribiliter Deus alloquitur: Ego, inquit, in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit (Prov. I, 26). O quam metuenda est illa dominica sententia! Utinam lector saperet in palato cordis, quantum contineat amaritudinis, quantumve formidinis: quia revera si sciret, omni diei hora vitam suam cautius custodiret. Sed dices forsitan, quod derisio et subsannatio non cadunt in ipsum omnipotentem Deum, nec ejus reverenda sanctissimaque simplex natura hujusmodi passiones sive ironias admittit: cur ergo ab omnipotenti Deo peccatoribus dicitur, Ego in interitu vestro ridebo? Attende qui interrogas, quomodo dicta tibi debeat exponi sententia: Ego, inquit, in interitu vestro ridebo. Hoc est, cum finis vester venerit, vos derisione dignos clamabo; et cum irruerit super vos illa repentina calamitas, subsannabo, id est, cum amara mors vos momorderit, aeterna subsannatione dignos damnabo. Audi, tu peccator, terribilem sententiam, quam si intelligeres, sine dubio expavesceres. Sed Scripturas sacras negligenter legis, actus vitae tuae, mala quae facis, peccata quae committis, facta et dicta et opera tua mala non sapienter respicis; velox ad mensam, tardus ad ecclesiam; potens ad potandum, sed aeger ad psallendum; pervigil ad fabulas, somnolentus ad vigilias; procax ad loquendum, sed tardus et mutus ad canendum; promptus ad iram et detractionem, piger vero ad orationem; invidiae amator, pauperum Christi persecutor; festucam in alio oculo respiciens, sed trabem in oculo tuo non videns; aliorum facta condemnans, sed tua non considerans, nec deserens. Caeteros reprehendis, te ipsum non corrigis; alios vituperas, et te collaudas: malitiae inventor, disciplinae destructor; amicus vitiorum, et hostis virtutum. Haec sunt quae hominem excaecant, et a Deo ipsum separant; haec sunt quae monachum efficiunt daemoniacum, conversum efficiunt perversum, clericum haereticum, christianum antichristum. Qui enim christianus non est, antichristus est. Non est christianus, qui vita et moribus Christo est contrarius.

Heu, heu! Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI, 7): et ideo, sicut dicit idem propheta, Simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII, 11). Sed quae distantia est inter insipientem et stultum? Omnis stultus est insipiens. Insipiens enim dicitur quasi non sapiens. Multi enim manent qui sapientes non sunt, et tamen stulti non sunt. Multi justi sunt, et multi justi non sunt, et tamen iniqui non sunt. Vis noscere quis sit insipiens, et quis stultus? Insipiens est, qui se a paradisi gaudiis peregrinum esse non considerat, qui se exsulem in hoc exsilio non attendit. Stultus est, qui licet ista cognoverit, liberari tamen a mundi miseria per vitae meritum non intendit. Item insipiens est, qui non credit futura supplicia reproborum esse perpetua, et gaudia justorum aeterna: stultus autem est, qui licet credat, tamen ut mortem perpetuam evadat, et gloriam aeternam caste vivendo pieque conversando acquirat, non intendit. Justo igitur Dei judicio simul insipiens et stultus peribunt. Quod tamen non fieret, si saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Ecce, frater mi, jam legisti, jam vidisti in hoc speculo peccatoris, quid sapias, quid intelligas, quomodo novissima providere debeas; superest igitur ut diligenter discas, et in corde firmes, ut sane sapias, et recte intelligas, quomodo novissima tua prudenter provideas, ut per haec aeternam damnationem evadas, et cum Domino nostro Jesu Christo vitam aeternam possideas. Amen.