|
1. Severitatis Dei exemplum in excisione Judaeorum; bonitatis
vero, in insitione Gentium. Judaeorum caecitas ex scripturis
Veteris Testamenti convincenda. Beatus apostolus Paulus, doctor
Gentium in fide et veritate, exhortans nos ut in eadem fide, cujus
idoneus minister effectus est, stabiles firmique maneamus, praecepto
admonet, terret exemplo. Vides, inquit, bonitatem et severitatem
Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem
bonitatem , si permanseris in bonitate. Hoc dixit utique de
Judaeis, qui tanquam rami ex illa olea, quae in sanctis Patriarchis
tanquam in radice fructifera, propter infidelitatem fracti sunt; ut
Gentium propter fidem insereretur oleaster, et fieret particeps
pinguedinis oleae ramis naturalibus amputatis, Sed noli, inquit,
gloriari adversum ramos: nam si gloriaris, non tu radicem portas, sed
radix te. Et quoniam salvantur aliqui ex illis, continuo subjunxit:
Alioquin et tu excideris. Sed et illi si non permanserint in
infidelitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere eos
(Rom. XI, 18-23). Illi autem qui permanent in
infidelitate, ad illam sententiam Domini pertinent, ubi ait: Filii
autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et
stridor dentium. Gentes autem permanentes in bonitate, ad illud quod
superius ait: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum
Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII,
12, 11). Itaque illis Patriarchis in radice viventibus, et
infidelis superbia naturalium ramorum justa Dei severitate
confringitur, et fidelis humilitas oleastri gratia divinae bonitatis
inseritur.
2. Sed quando Judaeis ista dicuntur, Evangelium Apostolumque
contemnunt, et quod dicimus non audiunt; quoniam quod legunt, non
intelligunt. Nam utique si intelligerent de quo praedixerit propheta,
quem legunt, Dedi te in lucem gentium, ita ut sis salus mea usque in
fines terrae (Isai. XLIX, 6); non sic caeci essent, non sic
aegroti, ut in Domino Christo nec lucem agnoscerent, nec salutem.
Item si intelligerent, quod infructuose atque inaniter cantant, de
quibus sit praenuntiatum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5); ad sonum
Apostolorum evigilarent, et verba eorum divina esse sentirent. De
sanctis ergo Scripturis, quarum et apud ipsos magna habetur
auctoritas, sumenda sunt testimonia, quorum et si nolint oblata
utilitate sanari, aperta possint veritate convinci.
|
|