|
15. Qua charitate invitandi Judaei ad fidem. Haec, charissimi ,
sive gratanter, sive indignanter audiant Judaei, nos tamen ubi
possumus, cum eorum dilectione praedicemus. Nec superbe gloriemur
adversus ramos fractos: sed potius cogitemus cujus gratia, et quanta
misericordia, et in qua radice inserti sumus; ut non alta sapientes,
sed humilibus consentientes (Beda seu Florus, ad Rom. XI), non
eis cum praesumptione insultando, sed cum tremore exsultando dicamus
(Psal. II, 11), Venite, ambulemus in luce Domini, quoniam
magnum nomen ejus in gentibus. Si enim audierint et obaudierint,
erunt inter eos quibus dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini
(Rom. XI); et vultus vestri non erubescent. Si autem audiunt et
non obaudiunt, vident et invident, inter eos sunt de quibus dictum
est: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et
tabescet (Psal. CXI, 10). Ego autem, dicit Ecclesia
Christo, velut oliva fructifera in domo Domini, speravi in
misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. LI,
10).
|
|