|
3. Instrumenti Veteris libros ad nos pertinere, eorumque praecepta
per nos melius impleri. Sed primo eorum ille redarguendus est error,
quo putant ad nos ideo non pertinere Instrumenti Veteris libros, quia
jam non vetera, sed nova sacramenta servamus. Dicunt enim nobis,
Quid apud vos facit lectio Legis et Prophetarum, cujus praecepta
servare non vultis? eo quod carnem praeputii non circumcidimus
masculinam , et vescimur carnibus quas Lex dicit immundas, nec
sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus, nec
victimis pecorum sacrificamus Deo, nec Pascha in ove et azymis
similiter celebramus: et si qua alia vetera sacramenta generali
vocabulo umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II,
17), quia ea significabant suo tempore revelanda, quae nos revelata
suscepimus, ut remota umbra nuda eorum luce frueremur . De quibus
singillatim nimis longum est disputare quemadmodum exuendo veterem
hominem circumcidimur, non in exspoliatione corporis carnis; et quos
cibos vitant in pecoribus, vitamus in moribus; et exhibemus corpora
nostra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, cui et animas nostras
in desideriis sanctis pro sanguine intelligenter effundimus, et
Christi velut agni immaculati sanguine ab omni iniquitate mundamur.
Qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in
veteribus sacrificiis figuratur: nec eum negat in crucis cornibus
taurum, qui in illo agnoscit maximam victimam. In illo requiem cum
invenimus, vere sabbatizamus: et lunae novae observatio, vitae novae
est sanctificatio. Et Pascha nostrum Christus est; et azyma nostrum
sinceritas veritatis, fermentum non habens vetustatis: et si qua alia
sunt, in quibus nunc immorari opus non est, quae illis veteribus
adumbrata sunt signis, in illo habent finem, cujus regni non erit
finis. In illo quippe omnia oportebat impleri, qui venit Legem et
Prophetas non solvere, sed implere (Matth. V, 17).
|
|