CAPUT III.

4. Christus Legem non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit. Mutatio veterum sacramentorum praedicta in Psalmis. Proinde illa vetera signa rerum non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit: ut alia essent quae nuntiarent venisse jam Christum, quam fuerant illa quae praenuntiabant esse venturum. Quid sibi autem vult, quod sic praenotantur quidam psalmi, quos et ipsi legunt et habent in Litterarum auctoritate sanctarum, ut in eorum titulis scriptum sit, Pro iis quae immutabuntur ; textus vero eorumdem psalmorum praedicat Christum: nisi quia eorum mutatio per illum futura praedicta est, per quem apparet impleta? ut populus Dei, qui nunc est populus christianus, jam non cogatur observare quae propheticis temporibus observabantur: non quia damnata, sed quia mutata sunt; non ut res ipsae quae significabantur perirent, sed ut rerum signa suis quaeque temporibus convenirent.