|
5. Christus in Psalmo quadragesimo quarto praenuntiatus. Denique
in psalmo quadragesimo quarto (nam ipse primus est eorum qui hujusmodi
titulum praeferunt, Pro iis quae immutabuntur: ubi etiam legitur,
Canticum pro dilecto) apertissime Christus ostenditur: Speciosus
forma prae filiis hominum. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est, esse aequalis Deo. Ibi ei dicitur, Accingere
gladium tuum juxta femur: quod in carne esset hominibus locuturus.
Per gladium quippe sermo, per femur caro significatur: quia
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; ut ille per divinitatem
speciosus forma prae filiis hominum, etiam illud fieret per
infirmitatem, quod de illo alius propheta, Vidimus eum, et non
habebat speciem, neque decorem; sed vultus ejus abjectus, et deformis
positio ejus (Isai. LIII, 2). Nam in eodem psalmo, quod non
tantum homo, sed etiam Deus sit Christus, apertissime ostenditur,
cum subditur: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga
aequitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti
iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis
prae participibus tuis. Ab unctione quippe, quo graece KRISMA
dicitur, Christus est appellatus: ipse est Deus unctus a Deo, qui
et ipsam cum caeteris sacramentis carnalem in spiritualem mutavit
unctionem. Ibi ei de Ecclesia dicitur: Astitit regina a dextris
tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Ubi significatur
linguarum varietas in omnibus gentibus: quarum tamen una et simplex
fides est intus: Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus.
Quam Psalmus alloquitur dicens, Audi, filia, et vide: audi
promissum, vide completum. Et obliviscere populum tuum et domum
patris tui. Sic nova implentur, sic vetera commutantur. Quoniam
concupivit rex speciem tuam. Speciem quam fecit ipse per se, non
invenit in te. Quomodo enim speciosa esses ejus oculis, quando eras
tuis foedata peccatis? Ne tamen spem tuam arbitreris ponendam in
homine, sequitur et dicit, Quoniam ipse est Dominus , Deus tuus.
Ne formam servi spernas, ne potentis infirmitatem excelsique
humilitatem derideas, ipse est Deus tuus. In eo quod parvus
apparet, magnus latet; in umbra mortis sol justitiae, in contumelia
crucis Dominus gloriae. Quamvis eum persecutores necent, infideles
negent; ipse est Dominus Deus tuus: per cujus corpus immutantur,
quae antea per umbras figurabantur.
|
|