|
6. Titulo Psalmi sexagesimi octavi qui de Christi passione scriptus
est, etiam mutatio praedicitur. Psalmus quoque sexagesimus octavus
habet in titulo: Pro iis quae commutabuntur. Et cantatur ibi passio
Domini nostri Jesu Christi, transfigurantis in se quasdam etiam
voces membrorum, hoc est fidelium suorum. Non enim ipse ulla delicta
habuit, sed nostra portavit: unde dicit, Et delicta mea a te non
sunt abscondita. Ibi scriptum est et praenuntiatum, quod in
Evangelio legimus factum (Matth. XXVII, 34, 48):
Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Per
hunc ergo immutata sunt vetera, quae titulus Psalmi praedixerat
immutanda. Quod Judaei legentes et non intelligentes, aliquid se
dicere existimant, cum requirunt a nobis quomodo accipiamus
auctoritatem Legis et Prophetarum, cum sacramenta non observemus quae
ibi praecepta sunt. Non observamus, quia mutata sunt: mutata sunt
autem, quia mutanda praenuntiata sunt; et in eum credimus, cujus
revelatione mutata sunt. Non ergo observamus sacramenta quae ibi
praecepta sunt, quia intelligimus quae ibi praedicta sunt, et tenemus
quae ibi promissa sunt. Isti autem qui haec nobis objiciunt, adhuc
amari sunt ex parentibus suis, qui dederunt in escam Domino fel, et
adhuc veteres ex aceto quod ei potandum obtulerunt: et ideo non
intelligunt, quia in eis impletur quod sequitur, Fiat mensa eorum
coram ipsis in muscipulam, et retributionem et scandalum. Ipsi enim
fellei et acidi facti sunt, felleas et acidas escas pani vivo
ministrando . Quomodo enim haec videant, de quibus ibi praedictum
est, Excaecentur oculi eorum, ne videant? et quomodo sint recti, ut
sursum cor habeant, de quibus praedictum est, Et dorsum eorum semper
incurva? Nec de omnibus haec dicta sunt: imo vero de omnibus ad quos
pertinent quae praedicta sunt. Ad eos enim qui vel tunc ex illis
crediderunt in Christum, vel nunc usque credunt, vel deinceps usque
in finem saeculi credituri sunt, ista non pertinent, ad verum Israel
scilicet, qui videbit Dominum facie ad faciem. Neque enim omnes qui
ex Israel sunt, hi Israel sunt: neque qui sunt semen Abraham,
omnes filii sunt; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc
est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis
deputantur in semen (Rom. IX, 6-8). Sed hi pertinent ad
spiritualem Sion et civitates Judae, id est, Ecclesias: de quibus
Apostolus dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae
sunt in Christo (Galat. I, 22). Quoniam, sicut in eodem
psalmo paulo post ponitur, Deus salvam faciet Sion, et
aedificabuntur civitates Judae. Et inhabitabunt eam, et haereditate
acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui
diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Sed cum haec audiunt
Judaei, carnaliter accipiunt, et terrenam Jerusalem cogitant, quae
servit cum filiis suis: non matrem nostram aeternam in coelis (Id.
IV, 25, 26).
|
|