CAPUT VI.

7. Titulus quoque Psalmi septuagesimi noni praenuntiat mutationem. Mutationis faciendae testimonia contra Judaeos apertiora. Item psalmus septuagesimus nonus simili titulo praenotatur: Pro iis quae immutabuntur. In quo psalmo inter caetera scriptum est, Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam: et perfice eam quam plantavit dextera tua; et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Ipsa est enim vinea de qua dicitur: Vineam ex Aegypto transtulisti. Non enim Christus aliam plantavit; sed ipsam, veniendo, in melius commutavit. Sic et in Evangelio legitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (Matth. XXI, 41). Non enim ait, Eradicabit, aliamque plantabit; sed, eamdem ipsam locabit aliis agricolis. Eadem namque est sanctorum societate civitas Dei et congregatio filiorum promissionis, mortalium decessione ac successione complenda, atque in fine saeculi simul in omnibus immortalitatem debitam receptura: quae alio modo in alio psalmo per olivam fructiferam significatur, et dicit, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, Et in saeculum saeculi (Psal. LI, 10). Neque quia fracti sunt infideles et superbi, ac per hoc infructuosi rami, ut insereretur oleaster Gentium, ideo perire potuit radix Patriarcharum et Prophetarum. Quia etsi fuerit, inquit Isaias, numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22): sed per eum de quo dicitur, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi; et de quo repetitur, Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Per hunc filium hominis, id est Christum Jesum, et de suis reliquis, hoc est Apostolis, et aliis multis, qui ex Israelitis in Christum Deum crediderunt, accedente plenitudine Gentium, vinea sancta perficitur: et in remotione veterum, atque institutione novorum sacramentorum titulus ejus psalmi, Pro his quae commutabuntur, impletur.

8. Apertioribus itaque testimoniis cum eis agendum est, quae sive consentiant, sive dissentiant, tamen sentiant. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Ista certe praedicta mutatio, non per Psalmorum titulos intelligentibus paucis significatur, sed manifesto praeconio propheticae vocis exprimitur. Aperte promissum est testamentum novum, non secundum testamentum quod factum est ad populum, quando eductus est de Aegypto. Cum ergo in illo veteri testamento praecepta sint ista, quae nos ad novum pertinentes observare non cogimur, cur non Judaei se potius in vetustate supervacanea remansisse cognoscunt, quam nobis nova promissa tenentibus; quod vetera non observemus, objiciunt? Quoniam ergo, sicut scriptum est in Cantico canticorum, Aspiravit dies, removeantur umbrae (Cant. II, 17); spiritualis significatio jam lucescat, carnalis celebratio jam quiescat. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: utique omnem terram ad testamentum novum, cui dicitur in alio psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Non ergo sicut antea ex monte Sina locutus est uni populo, quem vocavit ex Aegypto Deus deorum; sed sic locutus est, ut vocaret terram a solis ortu usque ad occasum. Quam si Judaeus vellet intelligere locutionem, audiret hanc vocationem, et in eis esset quibus in eodem psalmo dicitur, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves; cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas . Et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. Certe et hic sacrificiorum veterum aperta mutatio est. Illa enim Deus accepturum se non fore praedixit, cultoribus suis sacrificium laudis indixit: et hoc non quod a nobis tanquam indigens expetat laudem, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. Nam eumdem psalmum ita conclusit: Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Quid vero est salutare Dei, nisi Filius Dei, Salvator mundi; dies Filius ex die Patre, hoc est lumen ex lumine, cujus adventus revelavit testamentum novum? Unde etiam ubi dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus; statim evangelizandus ipse monstratur, atque additur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV 1, 2). Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis implevit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab ejus cultoribus immolatur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).