CAPUT VII.

9. Judaei prophetias quasdam pro se non recte interpretantes. Quae magis in Judaeos quadrant Prophetarum voces. Sed hoc Judaei cum audiunt, erecta cervice respondent: Nos sumus; de nobis hoc dictum est, nobis hoc dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dei: nos in verbis dicentis agnoscimus, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi. Quid sumus ad ista dicturi? Novimus quidem Israel spiritualem, de quo dicit Apostolus, Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei (Galat. VI, 16): istum autem Israel scimus esse carnalem, de quo idem dicit, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Sed ista isti non capiunt, et eo se ipsos carnales esse convincunt. Quos paululum quasi praesentes alloqui libet: Itane vos ad eum populum pertinetis, quem vocavit Deus deorum a solis ortu usque ad occasum? Nonne vos ex Aegypto in terram Chanaan translati estis? non illuc vocati a solis ortu usque ad occasum, sed inde dispersi in solis ortum et in occasum. Nonne vos ad ejus inimicos potius pertinetis, qui dicit in psalmo, Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis , ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae: disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12)? Unde non obliviscentes legem Dei, sed eamdem circumferentes, Gentibus ad testimonium, vobis ad opprobrium, nescientes eam populo ministratis, qui vocatus est a solis ortu usque ad occasum. An vero negabitis? et ea quae tanta auctoritate praedicta, tanta manifestatione completa sunt, aut majore caecitate non intuemini, aut mirabili impudentia non fatemini? Quid ergo ad illud responsuri estis, quod Isaias propheta proclamat: Erit in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles; et venient ad eum universae gentes, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis viam salutis, et ingrediemur in eam; ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 2 et 3)? An et hic dicturi estis, Nos sumus; quoniam audistis domum Jacob et Sion et Jerusalem? Quasi nos negemus de semine Jacob esse Christum Dominum secundum carnem, qui significatus est vocabulo montis parati super cacumen montium, quod omnes celsitudines ejus celsitudo transcendit: aut negemus Apostolos et illas Ecclesias Judaeae, quae post Christi resurrectionem in eum continuo crediderunt, ad domum Jacob pertinere: aut vero alius intelligendus sit spiritualiter Jacob, quam ipse populus christianus; qui cum sit minor natu, quam populus Judaeorum, tamen eum crescendo superat , et subdit: ut impleatur quod de duobus illis fratribus in figura praedictum est, Et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Sion autem et Jerusalem quamvis spiritualiter intelligatur Ecclesia, magis tamen adversus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et lex et verbum Domini processit ad Gentes. Lex enim quae illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius convincuntur, non intelligitur prodisse de Sion et Jerusalem, sed de monte Sina. Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion , quae appellatur etiam Jerusalem, post quadraginta annos cum ipsa Lege venerunt: non autem ibi eam vel inde acceperunt . Evangelium vero Christi, et Lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut etiam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens discipulis suis, et ostendens praedicta divinorum eloquiorum in se esse completa: Quoniam sic scriptum est, inquit, et sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Ecce quod prophetavit Isaias dicens: Ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem. Ibi enim veniens desuper secundum Domini promissionem Spiritus sanctus, eos quos tunc una domus continebat, implevit, et loqui linguis omnium gentium fecit (Act. II, 1-6): et inde exierunt praedicare Evangelium in notitiam omnium gentium. Sicut enim Lex illa, quae processit de monte Sina, quinquagesimo die post celebratum Pascha conscripta est digito Dei, quo significatur Spiritus sanctus: ita Lex ista, quae processit de Sion et Jerusalem, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis sanctorum Evangelistarum scripta est per Spiritum sanctum, quinquagesimo die post verum Pascha passionis et resurrectionis Domini Christi; quo die Spiritus sanctus est missus, qui fuerat ante promissus.

10. Ite nunc, o Israelitae secundum carnem, non secundum spiritum; ite nunc, et adhuc contradicite apertissimae veritati: et cum auditis, Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob; dicite, Nos sumus; ut caeci offendatis in montem, ubi collisa facie pejus perdatis frontem. Si vere vultis dicere, Nos sumus; ibi hoc dicite, ubi auditis, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Isai. LIII, 8). De Christo enim dictum est, quem vos in parentibus vestris duxistis ad mortem; qui sicut ovis ad immolandum ductus est, ut Pascha, quod nescientes celebratis, nescientes saeviendo impleretis . Si vere vultis dicere, Nos sumus; tunc dicite, quando auditis, Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppila, et oculos eorum grava (Id. VI, 10). Tunc dicite, Nos, sumus; quando auditis, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Id. LXV, 2). Tunc dicite, Nos sumus; quando auditis, Excaecentur oculi eorum ne videant, et dorsa eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). In his atque hujusmodi propheticis vocibus dicite, Nos sumus; ubi sine ulla dubitatione vos estis: sed sic caeci estis, ut esse vos dicatis ubi non estis, et non vos agnoscatis ubi estis.