|
11. Judaeorum a Deo dimissio per Isaiam praenuntiata. Sed in
haec manifestiora quae dicturus sum, paulisper attendite. Certe cum
auditis in bono Israel, dicitis, Nos sumus; et cum auditis in bono
Jacob, dicitis, Nos sumus. Et cum a vobis causa requiritur,
respondetis, Quoniam Jacob ipse est et Israel, ex quo patriarcha
propagati sumus, unde merito patris nostri appellatione censemur. Non
ergo vos alto et gravi somno dormientes, ad spiritualia quae non
capitis excitamus; neque nunc quomodo spiritualiter accipienda sint
ista vocabula, vobis in auditu et visu spirituali surdis et caecis
persuadere conamur. Nempe sicut vos fatemini, et lectio libri
Geneseos manifeste declarat, unus homo erat Jacob et Israel (Gen.
XXXII, 28); et unde gloriamini, ipsa est domus Jacob, quae
domus est Israel. Quid ergo est, quod idem ipse propheta, cum
praenuntiasset montem futurum paratum in cacumine montium, ad quem
venturae essent universae gentes; quia non de monte Sina uni genti,
sed de Sion et Jerusalem lex et verbum Domini processurum esset
omnibus gentibus; quod manifestissime in Christo et Christianis
videmus impletum: paulo post dicit, Et nunc tu, domus Jacob,
venite, ambulemus in luce Domini? Hic profecto dicetis, ut
soletis, Nos sumus; sed quod sequitur, paulisper attendite, ut cum
dixeritis quod vultis, etiam quod non vultis audiatis. Nam Propheta
conjungit et dicit, Dimisit enim plebem suam, domum Israel (Isai.
II, 5, 6). Hic dicite, Nos sumus; hic vos agnoscite, et
nobis quia ista commemoravimus, ignoscite. Si enim libenter auditis,
ad vestrum dicuntur alloquium; si vero indignanter auditis, ad vestrum
dicuntur opprobrium. Dicantur tamen oportet, sive volentibus, sive
nolentibus vobis. Ecce, non ego, sed propheta quem legitis, per
quem Deum locutum non potestis negare, quem de auctoritate divinarum
Scripturarum non potestis auferre, quemadmodum illi Dominus
imperavit, exclamat vehementer, et sicut tuba exaltat vocem suam
(Isai. LVIII, 1), vosque increpat, dicens: Et nunc tu,
domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Occidistis
Christum in parentibus vestris. Tamdiu non credidistis, et
contradixistis: sed nondum peristis, quia nondum de corpore existis;
et nunc habetis spatium poenitendi, et nunc venite. Olim quidem
debuistis, sed et nunc venite: nondum finiti sunt dies, cui nondum
venit ultimus dies. Aut si vos tanquam domum Jacob Prophetam
secutos, jam in luce Domini creditis ambulare, domum Israel quam
dimisit ostendite. Nos enim utrosque monstramus, et quos ex illa domo
vocando discreverit, et quos illic remanentes dimiserit. Vocavit enim
inde non solum Apostolos, sed etiam post Christi resurrectionem
populum magnum; unde superius jam diximus: dimisit autem illos, quos
etiam vos non credendo imitamini; et vos ipsos, qui eos imitando in
eadem pernicie demoramini. Aut si vos estis quos inde vocavit, ubi
sunt quos dimisit? Non enim potestis dicere, quod nescio quam aliam
gentem dimiserit; cum Propheta clamet: Dimisit enim plebem suam,
domum Israel. Ecce quod estis, non quod vos esse jactatis. Dimisit
enim et vineam, de qua exspectavit ut faceret uvas, fecit autem
spinas; et mandavit nubibus suis ne pluerent super eam imbrem. Sed
etiam inde eos vocavit, quibus dicit: Judicate inter me et vineam
meam (Id. V, 2-6). De quibus et Dominus ait: Si ego in
Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi
judices erunt vestri (Matth. XII, 27). Quibus hoc
promittens: Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, judicantes
duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28). Sedebit itaque domus
Jacob, quae in luce Domini vocata ambulavit, judicare domum
Israel, hoc est, plebem ipsius quam dimisit. Quomodo enim juxta
eumdem prophetam, Lapis quem reprobaverunt oedificantes, hic factus
est in caput anguli (Isai XXVIII, 16, et Psal.
CXVII, 22); nisi quod ex circumcisione et praeputio populi
tanquam parietes de diverso venientes, in angulo sibimet tanquam in
pacis osculo copulantur? Unde dicit Apostolus: Ipse est enim pax
nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Qui ergo ex
domo Jacob sive Israel vocantem secuti sunt, ipsi sunt lapidi
angulari cohaerentes, et in Domini luce ambulantes: quos vero ibi
dimisit, ipsi sunt ruinam aedificantes, et angularem lapidem
reprobantes.
|
|