CAPUT IX.

12. Dimissio Judaeorum clarius praedicta per Malachiam. Sacrificium Christianorum ubique in terra et in coelo offertur. Postremo si haec verba prophetica secundum cor vestrum in alium sensum detorquere conamini, o Judaei, contra salutem vestram resistentes Filio Dei; si haec, inquam, verba sic vultis accipere, ut eadem sit plebs et domus Jacob vel Israel, et vocata et dimissa; non in aliis vocata, in aliis dimissa, sed universa propterea vocata, ut ambularet in luce Domini; quoniam propterea erat dimissa, quod non ambulabat in luce Domini; aut certe sic in aliis vocata, in aliis dimissa, ut nulla facta separatione mensae Dominicae, ad Christi sacrificium pertinente , sub eisdem veteribus sacramentis essent utrique, et ii scilicet qui in luce Domini ambulantes ejus praecepta servarunt, et ii qui justitiam respuentes ab eo deseri meruerunt: si haec ergo sic intelligere vultis, quid dicturi estis, et quomodo alium prophetam intellecturi, qui vobis omnino hanc amputat vocem, tanta manifestatione clamantem, Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum factum est in gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11). Qua tandem voce tantae rerum evidentiae reclamatis? Quid vos amplius nimis impudenter extollitis, ut graviore ruina miserabilius pereatis? Non est mihi voluntas in vobis, dicit, non quicumque, sed Dominus omnipotens. Quid tantum de Abrahae semine gloriamini, qui ubicumque auditis Jacob aut Israel, aut domum Jacob vel domum Israel, cum aliqua laude dici, contenditis hoc non potuisse dici, nisi de vobis? cum Dominus omnipotens dicat, Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Certe hic negare non potestis, non solum illum non accipere sacrificium de manibus vestris, sed nec vos illi offerre manibus vestris. Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus vestris sacrificia jussit offerri, praeter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam pro vestris meritis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri, in locis offerre aliis non audetis. Ecce omnino impletum est quod ait Propheta, Et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Nam si in terrena Jerusalem maneret vobis templum et altare, possetis dicere in eis hoc esse completum, quorum iniquorum inter vos constitutorum sacrificia Dominus non acceptat; aliorum vero ex vobis atque in vobis acceptare sacrificia, qui Dei praecepta custodiunt. Hoc non est cur possit dici, ubi nullus omnino vestrum est, qui secundum Legem, quae de monte Sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque hoc ita praedictum et impletum est, ut vos prophetica sententia respondere permittat, Quia manibus non offerimus carnem, sed corde et ore offerimus laudem, secundum illud in Psalmo: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). Etiam hinc contradicit vobis, qui dicit, Non est mihi voluntas in vobis.

13. Deinde ne existimetis, non offerentibus vobis, nec illo accipiente de manibus vestris, Deo sacrificium non offerri; quo quidem ille non eget, qui bonorum nostrorum nullius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod non illi, sed nobis utile est, adjungit et dicit, Quia ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarum est factum in gentibus; et in omni loco sacrificium offertur nomini meo, sacrificium mundum: quoniam magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Quid ad haec respondetis? Aperite oculos tandem aliquando, et videte, ab oriente sole usque in occidentem, non in uno, sicut vobis fuerat constitutum, sed in omni loco offerri sacrificium Christianorum; non cuilibet deo, sed ei qui ista praedixit, Deo Israel. Unde et alibi dicit Ecclesiae suae: Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos habere vitam aeternam (Joan. V, 39). Et profecto haberetis, si Christum in eis intelligeretis, et teneretis. Sed perscrutamini eas: ipsae testimonium perhibent de hoc sacrificio mundo, quod offertur Deo Israel; non ab una gente vestra, de cujus manibus non se accepturum praedixit; sed ab omnibus gentibus, quae dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini (Isai. II, 3). Nec in uno loco, sicut vobis praeceptum erat in terrena Jerusalem; sed in omni loco, usque in ipsam Jerusalem . Nec secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Christo enim dictum est, et de Christo tanto ante praedictum est, Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Quid est, Juravit Dominus; nisi, inconcussa veritate firmavit? et quid est, non poenitebit eum, nisi, hoc sacerdotium nulla omnino ratione mutabit? Neque enim sicut hominem, poenitet Deum: sed Dei dicitur poenitentia, quamvis ab illo institutae, rei cujusque mutatio, quae credebatur esse mansura. Proinde cum dicit, Non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; satis ostendit eum poenituisse, hoc est, eum mutare voluisse sacerdotium quod constituerat secundum ordinem Aaron: sicut de utroque videmus impletum. Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in aliquo templo, et Christi sacerdotium in aeternum perseverat in coelo.

14. Ad hanc ergo lucem Domini vocat vos Propheta, cum dicit, Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Tu, domus Jacob, quam vocavit et elegit; non Tu, quam dimisit. Dimisit enim plebem suam, domum Israel. (Isai, II, 5, 6). Quicumque inde venire vultis, ad hanc pertinebitis, quam vocavit; illa carebitis, quam dimisit. Lux quippe Domini, in qua ambulant gentes, illa est de qua idem propheta dicit, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque in fines terrae (Id. XLIX, 6). Cui hoc dictum est, nisi Christo? de quo impletum est, nisi de Christo? Non est ista lux in vobis, de quibus identidem dictum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant; et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 8). Non est, inquam, in vobis haec lux: ideo nimia caecitate lapidem reprobatis, qui factus est in caput anguli. Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Quid est, Accedite; nisi, credite? Quo enim eatis, ut ad eum accedatis; cum ille sit lapis de quo Daniel propheta dicit, quod crescendo tam magnus mons factus sit, ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 35)? Sic enim et gentes quae dicunt, Venite, ascendamus in montem Domini, nusquam terrarum pergere et pervenire contendunt. Ubi sunt, ibi ascendunt: quia in omni loco sacrificium offertur secundum ordinem Melchisedec. Et sicut alius propheta dicit, Exterminat Deus omnes deos gentium terrae, et adorant eum unusquisque de loco suo (Sophon. II, 11). Cum ergo vobis dicitur, Accedite ad eum: non vobis dicitur, Naves aut jumenta praeparate, et vestris victimis onerate, et de tam longinquo pergite ad locum ubi Deus sacrificia vestrae devotionis acceptet; sed, Accedite ad eum qui in vestris auribus praedicatur, accedite ad eum qui ante oculos vestros glorificatur. Ambulando non laborabitis: ibi enim acceditis, ubi creditis.