|
Philosophia in tres partes dividitur; moralem, naturalem,
rationalem. Moralis in duas, scientiam et administrationem.
Scientia in duas, hortationem et tractationem bonorum et malorum.
Administratio in duas, officium et finem: officium quod facere
debemus, finem ad quod referimus omnia quae recte faciamus, ipsum
autem ad nihil aliud refertur. Naturalis distribuitur in duas partes,
corporea et incorporea. Corporeorum divisio quinque partita est: in
causam, quae aliquid facit; materiam, unde facit; motum, per quod
facit; causationem, quare facit; effectum, quod facit.
Incorporeorum quadripartita est: in locum; locus enim non est
corpus, sed spatium quod obtinetur a corpore: in tempus: in
extremitates; extremitates enim corporum non sunt corpora, quia non
habent crassitudinem: in dicibilia; dicibilia enim quae concipimus
animo ut enuntiemus verbis, non sunt corpora. Sane tunc dicuntur
dicibilia, si ex rebus verbis animo impressa sunt. Rationalis
distribuitur in tres partes: dirigentiam, quae est in perceptione
sensuum, vel esse dicitur; definientiam, qua definimus quidquid sit;
differentiam, qua ratiocinamur argumentumque concludimus.
|
|