SENTENTIA X. In quo statu erat Adam antequam peccaret.

Antequam peccasset Adam, anima erat rationalis, perfecta et beata: corpus habens, non quale nunc habemus fragile atque mortale, sed quale congruebat tali animae, quae nondum in se Dei similitudinem prava voluntate corruperat; quale nos quoque post resurrectionem habituri sumus, cum eadem anima eamdem similitudinem Dei perfecta sanctitate perceperit. Postea vero quam peccavit, facta est anima rationalis cupiditate corrupta, corpus habens quale in nobis nunc cernimus.