SENTENTIA XV. Tria genera virtutum. |
Primae civiles politicorum: purgatoriae, quibus exuitur anima a vitiis; exemplares, quae jam contemplanti menti imprimuntur a Deo, ubi totum vivit, ubi totum semper vivit, ubi totum semper beate vivit. Intelligibilia, quae intelliguntur. Deus intelligibilis dicitur, quia intelligitur: intellectus, quia per se intelligit: anima intelligibilis, quia intelligitur; intellectualis, quia et ipsa intelligit. |