|
|
Modo, si placet, auribus aequis atque mente pura
Operum accipe prima Dei: quae tu negas bona esse,
Et clamas haec fieri non debuisse cuncta;
Quoniam ut Deus omnia, summus summa, facta non sunt.
Elementa boni bona mundi prima quatuor sunt.
Levis ignis, acutus, et est qui mobilis superne.
Gravis huic obtusaque contra est atque pigra tellus.
Inimica igitur tria summis sunt tribus quoque ima ,
Duo quae medio veniunt, aer, unda, nectunt
Extremis rursus amica quantum et ipsa secum.
Levitatem et mobilitatem cum igne jungit aer,
Obtusum pondus et infra jungit unda terris,
Hebes est et mobile vinclum, quo aura et unda inhaerent.
Sed hebes quod loquitur alte, debet aura terris:
Quod mobilis influit imum debet unda flammis.
Media extremis sibi sumunt bina de propinquis,
Et de longe positis haec singula occuparunt sibi.
Sic variis elementis quadratur iste mundus:
Sic est discordia concors, sic remota juncta.
Ita motibus omnibus haec sunt rite temperata, ut
Imparibus numeris sit pulchritudo compar.
Quid quaeque ferant elementa, et quid sibi apta gignant,
Referam, ut valeo, numeris ; tu benignus audi:
Ut in his quoque foedera mundi firma lege veri
Ubi videris, ordine credas ista facta certo.
In quatuor his elementis, aura, aqua, igne, terra,
Animalia certa creantur, propriae apta sedi, et
Quae habeant alios alia usus congruosque motus.
Gradientia fixaque, duplex quod genus videmus,
Animalia sunt elementis ultimis duobus.
Age jam, ultima despice terrae, et confer ima summis:
Fixum radicibus haeret arbustum omne terris:
Fixa ut sublime rotantur sidera alto coelo firma.
Hic vestigia fert quod repit omne terris:
Globus est ut cuique ita firmant gressum et astra septem.
Natat undis, et volat, auras ambiente motu,
Sursum deorsumque animantum quod petit vicissim.
Medio medium bene librans hinc et inde nisu.
Aliud quoque conveniens his quatuor vicissim
Contrarium inesse elementis qualitate duplex,
Paucis adverte, docebo: namque parva non sunt.
Ita primum tertio habetur, quartum ut est secundo:
Contraria in his volo cernas, vimque singulorum.
Calet ignis et aridus est, quod possidet superna:
Praefrigida et humida serpit tertia unda.
Contravenit inter utrumque locatus, mixtus ex utroque,
Quarto contrarius aer, ultimo secundus,
Ambobus partim parilis, atque totus impar.
Nam humore liquescit aquarum , fervet ignis aestu.
Capit undis terra rigorem, fitque sicca coelo.
Vicibus variis ita totus quatuor sibimet
Per motiva tempora nexus temperatur annus.
Pluvialis hiems rigat undis, aqua frigore arctat.
Maturat et omnia torret sicca et ignea aestas.
Ver temperiem sibi sumit de hoc utroque gratam:
Tepidam igne et aqua tenet auram molliter fluentem.
Autumnus frigore torpet, siccitate hiulcat.
Sic corpora quatuor ex his nostra copulantur.
Spatium haec quoque noctis, et horas temperant dierum.
Medium igne quod ardet et aret tempus hinc diei est.
Medium undis frigidum et humidum est tempus inde noctis.
Sunt extrema humida noctis, prima jam calet lux.
Hinc atque illinc tibi blandum mane temperatur:
Sunt ultima sicca diei, prima friget umbra:
Ex utroque accipe legem, et temperare vesper .
Et tot res invide tales. Fulgida astra coeli,
Coelum coelique figuram perpetesque motus,
Fixum in medio, quod et unum est pondus omne terrae.
Glaucum Oceanum mare, et amnes ungulae orbis almi,
Auras liquidas, modo densas, inde mox serenas:
Tot corpora pennipotentum, picta, grata, blanda,
Varium decus atque nitores adde tot natantum,
Tot terrigenis decoratum multiforme pulchrum:
Et tot res invide tales te esse nolle clama
Rapidum tardo, et rata rota currens, hac et hac vaganti:
Statisque manentia : densis rara, magna parvis:
Obscuris flammiferata , nigra luminosis:
Intercidentia natis, nata nascituris:
Medium extremis, medio illa, et ima summis,
Concordant lege superna: lege dico veri:
Unum carmen modulantur concinuntque in unum:
Unum quoddam appetit, omne quidquid ambit esse.
Et tot res invide, si audes, te esse nolle clama.
|
|
|
|