SENTENTIA XVII. Quod notitia evidentior boni, mali est experimentum.

Item non esse bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod obtemperando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et moriuntur mortales . Quod si artifex de tali materia faciat aliquid quod melius illo est, nonne melius se ipso aliquid fabricavit? Nullo modo: quia non solum melior, sed ne par quidem arti potest esse materia. Sic enim materia est subjecta artifici: si subjecta est, inferior sit necesse est.