|
De Filio. De semper nato. De Unigenito. De Verbo. Mensura
unum potest intelligi. Numeri enim ab eo mensurantur: ut mensura
possit Pater intelligi et numerus ipse Filius, pondus Spiritus
sanctus; amor est enim. Nam qui amat dicitur, Pendet ab amore; et
qui pendet, ad aliquid venturus est. Erit namque numerus de mensura,
et inde ipse ordo sequitur. A pondere dicitur pendet. Ad ordinem
nisus pertinet. Ordo enim potest etiam et pondus accipi: pondus
conatus esse potest ad locum, conatus vel conati ad locum appetitus
occurrit: pondus ergo ad ordinem pertinet. Lucem istam solis
substantiam esse, non qualitatem, manifestum est. Qualitas enim in
corpore consistens est, et ubi est corpus, ibi qualitas. Corpus
solis in coelo, qualitas ergo ibi. Qualitas enim ut figura, ut
color, ut duritia, ut mollities. Lux autem ista usque ad terras
distenditur, et manifestum quia corpus: de loco locum enim in
transit. Et ista sunt duo infinita, lux solis et terra. Qualitas
enim cum eo movetur, cujus est qualitas. Lucis ergo solis et aeris
substantia naturas suas habentes, invicem sine aliqua angustia, vel
sine expulsione alterius manentes, ita sibi commiscentur, ut una
alteram non mutet: et corpora sunt. Refers nunc ad incorporea
coaeva, ut lux et ignis: aequalia, ut homo de homine: melius
coaeva, quam non coaeva; melius aequalia, quam non aequalia. In
illa ergo divinitatis natura et coaeva et coaequalia. Tecum principium
in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum; ex utero ante
luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Summum bonum non est
infecundum et sterile. Quod autem de illo genitum est, aequale illi
est, in hoc maxime, ut unum de uno sit. Et est summus modus de
generatione unum, unde unigenitum ut magis approbetur aequale.
Modus, finis cujusque rei. Sed ne cuiquam videatur, quia et Filius
debuit generare; si ita esset, nullus esset generandi finis.
Moderatum autem immoderato melius est: propter aequalitatem magis
finis est moderatus. Unum duo infinita esse possunt, et haec
corpora, ut aer et lux, quae per locos distenduntur, et non se
angustant. Si ita ergo in corporalibus, quanto magis in
spiritualibus? In Domino nihil debet esse mutabile. Si ex tempore
genuit, mutabilis est: qualitas in substantia est mutabili. In
Sapientia Salomonis: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum
illo fuit semper, et est ante aevum (Eccli. I, 1). Item in
Salomone: Vapor est enim virtutis Dei, et manatio quaedam
omnipotentis Dei sincera (Sap. VII, 25). Iterum: Fons
sapientiae verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5). Ratio
procedens, recte dicitur verbum. Vox aliquid est, silentium nihil
est. Unum si solum esset, in se esset, sterile esset et nihil
praestaret: sed quia benignum est, procedens ad aliquid faciendum,
processit in alterum se. Ipsa est generatio Unici, quia qui facit
est, et per quem facit est, et effecerunt duo. Unum enim antecedit
duo: et his duobus est aliquis ordo, et fiunt tria, quae Trinitas
dicitur. Cardo dicitur omnium rerum, qui accipitur Pater. Cardo
enim quanquam sit immobilis, tamen motum qui est ipse Filius
intellectus, unus esse dicitur, quem omnes digni fruuntur, sed non
omnes uniter. Nam homo susceptus a divina Sapientia, quanto divine
susceptus est, tanto divinius intelligit. Nam quanquam unum sit
corpus, tamen non eamdem habent omnia membra sanitatem. Aliter
dicitur sanitas oculi, aliter capitis, aliter caeteri corporis. Homo
enim a peccato evadens conatur intelligere; ille autem susceptus ab
eodem intellectu. Nunquam autem erit manus pes, aut pes oculus: sic
et homo nunquam erit quod ille qui susceptus est a Sapientia Dei.
Deus dicitur finitus forinsecus usque ad animam, intrinsecus usque ad
se: omnia enim in se continet. Anima autem finita est usque ad
corpus, et usque ad Deum. Corpus etiam foris finitum est usque ad
nihil, intrinsecus autem infinitum est: dividendo enim nunquam
finitur.
|
|