SENTENTIA PRIMA. Beatus qui. |
Omnis qui beate vult vivere, si vivit ut vult, beatus est: omnis autem homo beate vult vivere: omnis igitur homo qui vivit ut vult, beatus est. Ex quo conficitur neminem vivere ut vult, qui vult turpiter vivere; quia nemo beatus est qui turpiter vivit. Ideo autem non vivit ut vult, quia etsi multa secundum voluntatem suam faciat, consequuntur tamen plura contra ipsius voluntatem. |