SENTENTIA XIX. De ideis.

Omnis transitus de loco in locum per lineam fit; quoniam omne latum linea sibi conjungitur, et omne corpus linea sibi conjungitur, quae linea utique corpus non est: ita et omnis transitus in anima, id est, mutatio vel affectio, qua modo stulta, modo sapiens, per quasdam utique lineas, id est, per quosdam transitus medios fit, quomodo ipsa de nihilo facta est. Homo si verum sciat, pene Deus est: Deus si verum nescit, non pene, sed bene lapis est. Mens autem hominis quam optimo motu ferri debet. Quo igitur circuitu movenda est? Est autem optimus mentis circuitus rationalis cogitatio, quae ab eo quod quaeritur profecta, per succedentium argumentorum circulum certior redit in locum. Ideoque etiam similitudines intellectui idoneae sunt, quod per ipsum motum quem natura desiderat, animo exhibeantur. Nam quasi auferunt animos ab eo quod agitur, et illo iterum referunt: sed quod efferunt, contra pigritiem fit; quod referunt, contra errorem. Unde placuit etiam priscis sapientibus quasdam res imaginibus signare fabularum, ut cum ad eas fertur intentio, referturque ad id quod significant, motu suo mens etiam cum ludit, exerceatur in disputatione. Praevidendum ne quis mentiatur. Omnis anima affectibus mutatur: nam et in officiis mutabilis est. Deus est enim solus immutabilis, et Angeli: ergo semper immutabiles sunt, cum officia impendunt. Vermis de morte natus, et mortem consumens: de putredine natus, putredinem consumens. Omnia mutabilia etiam puncto temporis mutantur, et maxime corpora quae penitus non manent, sed aetatibus sine intermissione moventur. Nam omnis res aetates suas habet, ut ad brevem aetatem aetas omnis major quasi aeternitas sit: cum etiam adhuc viventes mortes quasdam patiantur ipsarum aetatum, et ultima mors major quodam modo mors sit, ut ipsa crementa aetatum mortes patiantur. Et montes cum ruunt, et insulae cum ruunt et nascuntur, quasi mortes fiunt in universitate, ut ultima mors sit etiam mundo quae dicitur conflagratio. Nam tria sunt: unum semper immutabile, ut Deus; semper mutabile, ut corpus; medium quoddam, ut anima, ut mutabilis esse possit, possit et immutabilis. Sed post commutationem corpus non mutatur. Ea demum vera et sincera libertas est, qua fit ut ubicumque sis, bene sit tibi. Deus autem est solus, nusquam absens ab eis quibus solus voluptas est. Pater autem misericors mortalia illis vincula faciebat . Descensus animae talis est, ut cum putat se aliquid appetere quod sibi prosit, ad alia huic rei necessaria trahatur: ac si id quod volebat in multis implicetur, et dicat, Praeveni nolens quod volebam ; redit autem per gratiam Dei. Tria sunt genera virtutum: primae civiles politicorum, etc.