|
Notitia enim evidentior boni, mali est experimentum iis quibus
potentia interior est, ut per disciplinam malum ante experimentum
sciant. Non essent bona dulcia, si non paterentur adversa. Item
bonum quod observando minus diligebat, ardentius diligit comparando.
Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et
moriuntur mortales. Utrum secundum tempus, an secundum excellentiam
Deus ante tempora. Non enim secundum tempus ante tempora: alioquin
incipit tempore praecedere tempora, et non jam praecedit tempora qui
tempore illa praecedit.
|
|