SENTENTIA XXI. De libero arbitrio.

Nos autem Deo jubente ea quae volumus agimus, quoniam quae possumus volumus, bona duntaxat. Nam mala in potestate sunt quae in voluntate esse non debent. Idque est et plurimum et solum in libero arbitrio, plenissime velle omne quod recte agere possis : si quod recte vis agere non potes, fac velis agere quod recte potes. Manifestum est in Spiritum Sanctum peccantem, veniam habere non posse; nam vindicatur. Cum enim affligitur, in ipsa poenitentia punit factum, et solvit vindictam. Non ergo dimittitur, quia punitur.