|
Cum Apostolus dicat, omnia in figura contigisse Judaeis (I Cor.
X, 11), umbras praeterea fuisse cuncta praeterita; nam corpus
Christum esse: possum contendere, pascha non nisi semel gestum esse,
quando figuratum corpus fuit occisus Christus. Nam et si ovis,
qualem lex ad pascha describit, non potest inveniri, ut sit ex ovibus
et haedis: discordat enim horum animalium ad conjunctionem communis
fetus ipsa natura: quomodo potuit pascha verum geri, cum defuerit
agnus talis ille qui pascha est? At si Christus talis ex justis, id
est ovibus, et ex peccatoribus, id est haedis, secundum carnem
nascitur, hic est solus agnus ille qui quaeritur, quique dum non
amplius quam semel occiditur, non amplius secundum veritatem quam semel
celebratum illud perfectum pascha monstratur. Figurae igitur, ut
diximus, tunc temporis fuerunt: nam agnus eligitur, ut simplicitas et
innocentia designetur; masculus quaeritur, ut virtus comprobetur;
immaculatus, ut sine crimine; anniculus, ut exacto praedicationis
tempore; perfectus, ut instructus omni virtutum genere; mense primo,
ut totus annus a primordio proprio consecretur; quartadecima die
mensis, ut lumine veritatis impleto, erroris nox operiatur; ad
vesperam, ut saeculi occasus imminens approbetur; ejecto fermento, ut
a corde perversae mentis malitiae corruptio tollatur; oblitis sanguine
liminibus domorum, ut figura dominicae passionis fronte signetur; igne
assus, est enim Evangelium et sermo Christi robustus cibus; nec in
aqua madidus, non est enim delicatae interpretationis humido languore
solvendus. Nihil praetermittitur, nihil enim in Christo omnino
reprobatur. Ossa non conteruntur, quia nec comminui, id est, vinci
in quoquam Christus potest. Quidquid superest, divinis ignibus
imponitur; id est, quae quis capere non potest, Christi divinae
scientiae remittit, eorum tantum quae manifesta sunt, pro viribus
epulator intentus. Nam et quod stantes edunt, forma est, ne quis
cadat, aut ne quis se in Evangelio ad necessitatem prosternat; sed
vigentis animi robore contra persecutionum praelia invictus, id est,
sublimis et erectus assistat. Nam quod succinctis lumbis, evangelicae
signum est continentiae, dum locus seminum coercetur et constringitur:
additis baculis, Spiritu sancto, quo quis nititur: pedibus
calceatis, id est, lubrico erroris ejecto, dum provectione ad fidem
coelestium quasi ferratis praesidiis in Evangelio cuncta sunt fixa,
firmissima veritate solidata. Festinantes etiam: ferventes enim fide
probantur, tepidi et negligentes respuuntur et evomuntur. Cum azymis
sumuntur: Christus enim cum omni simplicis animi pura simplicitate
sumitur. Cum picridiis : etenim hoc pascha in Judaeorum damnationem
acerbissimas amaritudines cessit. Non nisi circumcisis dabatur
(Exod. XII): purgatis enim solis et lavacro indulgentiae
coelestis expiatis percipiendi Christi corporis sacrati cibi facultas
porrigitur. Ita quae figurata in Israelitis fuerant, in nobis
corroborata sunt; et quae illis imagines, in nobis ipsae sunt
veritates. Imitabantur illi facere pascha, dum in similitudinibus
exercerentur, solis discipulis Christi verum pascha facturis.
|
Non ii qui pecudum pertractant corque jecurque,
Sed quorum emundat prudens praecordia virtus,
Excludens positam subter labem vitiorum,
Remigio poterunt coelum penetrare secundo,
Aethera jam vacuum laetis transcurrere pennis.
|
|
|
|