|
Non oportet moveri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque
similia miraculis quae fiunt per sanctos Dei servos: sicut scriptum
est in Exodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter sicut
fecit Moyses (Exod. VII et VIII). Non ergo haec oportet
mirari: quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores
potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc
interest, quod cum sancti talia faciant, in nomine Dei Domini omnium
rerum de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturae; cum
autem mali homines magicis artibus operantur similia, in manus suas
dantur, cum exaudiuntur a daemonibus. Digni sunt enim qui tali
exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod videntur
impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi privatim aeriae potestates
quaedam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divinae
providentiae , ut pro meritis animarum sua cuique tribuantur.
|
|