|
Hominem ex anima et corpore constare nulli dubium est, ita ut anima
sit vis quaedam qua corpus vivificatur; et sint duo, ita ut unum
altero sit praestantius, illud dominetur, hoc serviat. Sed rursus in
eadem anima duo quaedam videntur: unum quod amans divina, intelligit
et participat rationi, ac dicatur rationale; alterum quod sensibilibus
fruens, belluis communicat, ac sit irrationale. Quod rursus in
duobus animadvertendum est, quorum unum est quo resistere appetit
obsistentibus ; alterum, quo adipisci congruentia, quod et belluas
facere manifestum est. Quibus collectis, apparebit hominem constare
ex anima quidem et corpore, sed officiis hac partitione diversis. His
autem omnibus praesidet illa prima et rationi vicina pars, quae cum
sese suaque, vi ac potentia fabricatoris, non per se, quia ipsa ex se
nihil est, sed per benignitatem Dei per quam anima est, fuerit
delectata, naturae inferiorem in se partem frenando, atque a rebus
temporalibus abducendo, liberat dolorum egestate, indigentiae
difficultate, morborum molestiis, atque in sua bona benefica
largitione reducit, ut justitiae in ea firmitas maneat, regnando
secundum suam naturam et servienti praestando: cujus servientis si vita
fuerit delectata, et haec temporalia dilexerit, non dominans, sed
serviens, et non praestans inferiori, sed ei obsequens, judicabitur,
ad extremum graviores poenas expertura, deserta iis omnibus quae
adversum Dei praecepta dilexit; recurrendo autem ad superna, ac se
totam Dei beneficiis resumendo, erit similis ei a quo facta est, et
erit beata, habens ejus similitudinem ad quam facta est. Sic enim
scriptum est: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I,
27). Quam nos ipso intuitu recepturos esse sic dicitur per Joannem
apostolum: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid
erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). De distributione
autem animae dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5,
et Matth. XXII, 37). Et apostolus Paulus sic ait: Salvum
faciat Dominus spiritum vestrum, animam et corpus (I Thess. V,
23). Quapropter nihil belluis homo praestat, nisi quod
intellectualis anima est: ipsis autem hominibus caeteris praestat, cum
intelligit Deum, neque temporalia bona perversus vanitate sectatur.
Nam et illud verissime dictum est, Nolite esse sicut equus et mulus,
non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Et illud, Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): sic
intelligit, Quia ego sum Dominus. Et illud, Vanitas vanitatum,
et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem
ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3).
|
|