SENTENTIA VII. De corporis resurrectione.

Excepto eo quod omni fide dignum est, nihil Deum non posse, tali etiam ratiocinatione colligi potest, non esse contra naturam ut resurgat hoc corpus. Universum corpus, quod etiam hujus mundi sensibilis coeli et terrae nomine significatur, est aliquo modo. Omne autem quod est aliquo modo, neque tamen summo modo, ejus speciei participatione est, in quantumcumque est, quae summo modo est; qua, cum tenetur, ordinatas quasque commutationes pati potest. Non autem esse omnino corpus non potest. Si enim omnino corpus non erit, aut nihil erit, aut aliquid melius: sed nihil esse non sinitur, obtinente specie quae semper manet et vere summeque est: melius autem aliquid esse quam corpus non potest; quia et corporis universi certus est modus, et eorum quae incorporea facta sunt, numerus augeri non indiget; et non est opus aliquam novam naturam fieri, quasi aut non omnia facta fuerint, aut in locum alicujus quae perierit alia substituenda sit; cum et perfecte facta sint omnia, et ea gubernentur providentia secundum speciem semper manentem, ut ordinatae mutabilitati, et per hoc in mutantis quamdam manentiam cedat natura sensibilis, atque ita in suo genere teneatur, modumque proprium custodiat. Ex quo fit ut corpus omne aliter atque aliter sit, corpus tamen esse non desinat: ita universae naturae salva sunt omnia, quae sensibus nostris discedunt et interire penitus existimantur. Unde non mirum est si hoc corpus modum istum suum, quo nunc est, in quantum est, recipiat, aut meliorem aliquem sortiatur; cum is qui vocatur interitus, discessio in alios modos sit, non omnino peremptio.