|
29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum
motus, ipsa sint tempora, et nil annui . Cur enim non potius omnium
corporum motus sint tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et
moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et
diceremus aut aequalibus morulis agi; aut si alias tardius, alias
velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum
hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis
nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore
tempore sonuissent, istae breviore? Deus, dona hominibus videre in
parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. Sunt et sidera
et luminaria coeli in signis, et in temporibus, et in annis, et in
diebus (Gen. 1, 14): sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum
illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille
dixerit.
30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum
motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse
diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur, non
tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud
nox, sed etiam totius ejus circuitus ab oriente usque ad orientem,
secundum quod dicimus, Tot dies transierunt; cum suis enim noctibus
dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo
dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem;
quaero utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an
utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto
spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius.
Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum
alterum, tam brevis mora esset quam est horae unius; sed vicies et
quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille
appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret;
nec ille , si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto
peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc
quaeram quid sit illud quod vocatur dies, sed quid sit tempus quo
metientes solis circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis
peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset,
quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes
diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo,
aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo
ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora: quia et
cujusdam voto cum sol stetisset (Josue X, 13); ut victoriosum
praelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe
spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita
est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an
videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.
|
|