Ioannis a Sancto Thoma O.P.

1589 - 1644

CURSUS PHILOSOPHICUS THOMISTICUS

VOLUMEN TERTIUM

IN TRES LIBROS DE ANIMA: DE ENTE MOBILE ANIMATO ET DE ANIMA INTELLECTIVA


PRAEFATIO AUCTORIS

Lectori.

Tandem emensa navigatione cursuque philosophico peracto tenemus portum et iactis ancoris vela contrahimus ac navigantium more salutata terra vota nostra solvimus, gratias summas Divino Numini referentes brevemque istam ex tutelaris nostri ac praeceptoris Angelici doctrina exculptam tabellam artium, etsi non vividis, avidis tamen coloribus adumbratam scholarum eius templo suspendimus, ut hoc saltem, etsi exiguo, ministerio veritatis eius studiosis qualecumque desiderium nostrum obsecundet. Nam etsi ad tanti splendoris claritatem imparem oculorum aciem et hebetem radiorum sentiamus vigorem, qui ad intendendam in ipsam pulcherrimi huius solis rotam violenter decertet, non tamen oppressionem a tanta gloria timemus, quia non opprimitur, Bernardus inquit in 62. Serm. in Cant., qui non scrutator est maiestatis, sed voluntatis. Quodsi interdum et in ipsam intendens audet, sed quasi admirans, non quasi scrutans, "alioquin sua quisque opprimitur, non Dei gloria, dum proclivis in istam, ad illam levare cervicem non sinitur, nimirum gravem cupiditate". Ego vero non solum Dei maiestatem, non gloriam revelantis condensa, sed nec Angeli eius faciem, qui nobis hoc ostendit et infusa desuper coelesti luce quasi divinae voluntatis interpres revelat mysteria de profundis, libere intueri audeo, sed magis iuxta Scripturae vocem (Apoc. 22): "Ego quoque Ioannes postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat". Quam pulchre ante huius Angeli pedes divina adoratur maiestas, qui tam excelse de illa sentire contemplarique docet! Quam secure ante huius Angeli pedes debita gratiarum officia Deo reddamus, cuius declaratio sermonum divinae voluntatis interpretatione subnixa, fideliter incerta illa et abscondita divinae sapientiae arcana manifestans, illuminat et intellectum dat parvulis. Ergo iure cum propheta dicam: "Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron" (Is. 35). Canditionis enim gloria (id Libanus sonat) defertur Thomae, cum splendidissimi Praedicatorum Ordinis, suo ubique candore venerabilis, totum sibi honorem et gloriam vindicat. Sed et Carmeli decor nuper illi assignatus est, cum a sidereis coelestis illius Theresiae flammis flos Carmelitanae reformationis erumpens totam pulchritudinem et decorem ex Angelici Doctoris radiis et mystico et scholastico aspiravit affectu. Inde illa aeternae perennitatis monumenta solidaeque veritatis fastigia, quae ad illustrandam S. Thomae doctrinam tum in Theologia tum in Philosophia pulcherrimi illi excalceati pedes super Complutensis et Salmanticensis Carmeli montes annuntiavere.

Quibus haec nostra vigore exigua et flaccentia, etsi non inferiora voto adiungo, inservireque non modice optamus, ut angelici luminis ubique coruscante fulgore veritatem, "quae (ut Hieronymus ait praef. libri 5. super Ieremiam 22) et paucitate suorum contenta est et multitudine hostium non terretur", triumphantem liceat cernere, quia etsi claudi et ligari, vinci tamen nequaquam potest.

Tuis ergo obsequiis, lector, si quis veritatis, non novitatis amator occurreris, hoc quaecumque sunt, offerimus tuoque iudicio mancipamus, certi, quod si quid boni repereris, non nostrum esse, facile poteris apprehendere. Vale.