|
CIRCA SUBIECTUM, de quo agitur in isto tractatu, dubium
est, an subiectum horum librorum sit anima vel corpus seu ens
animatum.
Et quod sit ANIMA colligi videtur: tum ex inscriptione librorum,
qui dicuntur de anima, non de animali vel de animato; tum quia illud
est obiectum alicuius scientiae vel libri, de quo traditur definitio,
siquidem ex definitione tamquam ex principio colliguntur propriae
passiones convenientes eidem, cui convenit definitio. Sed in hoc
opere non definitur animal vel corpus animatum, sed anima, cum
dicitur, quod est "actus corporis organici"; esse autem actum non
convenit corpori animato, sed ipsi formae, quae est anima. Ergo
anima, quae definitur in hoc tractatu, et consequenter est subiectum,
de quo demonstrantur passiones, quod est utique subiectum, de quo agit
ista scientia. Denique, ipsae passiones, quae in hac scientia
demonstrantur, sunt passiones animae. Unde dicit Aristoteles in
prooemio librorum de Anima, quod intendit quaerere naturam ipsius
animae et substantiam et quaecumque accidunt circa illam, quorum alias
propriae passiones animae esse videntur, alias autem communes, et
propter ipsam animalibus inesse videntur. Ergo aperte distinguit
animam, de qua hic agit, ab animali, et passiones animae ab his,
quae per animam conveniunt animali seu corpori animato. Ergo hic agit
de anima, non de ente animato.
Ex alia vero parte videtur subiectum horum librorum esse ENS
ANIMATUM, siquidem est pars scientiae de ente mobili, et hic
agitur de aliquo ente mobili speciali. Anima autem non est ens
mobile, sed principium entis mobilis et pars eius, ens autem animatum
est ens mobile. Deinde, quia affectiones, quae demonstrantur in hoc
libro, sunt ipsius animati ut quod, animae autem solum ut quo, sicut
sentire, moveri, appetere etc. Ergo subiectum quod non est anima,
sed ens mobile animatum, sicut in aliis libris ens mobile corruptibile
vel incorruptibile est id, de quo agitur. Denique, quia alias non
tractaretur in tota Philosophia de ente animato, si hic non agitur,
quod est inconveniens, cum sit ens mobile et principalius quam anima,
quae solum est eius pars.
RESOLUTIO est, quam tradit D. Thomas in prooemio librorum
de Anima et insinuat etiam 1. Phys. lect. 1. Dicit ergo D.
Thomas, quod commune omnibus animatis est anima, et ideo ad tradendum
de rebus animatis scientiam necessarium fuit primo tradere scientiam de
anima tamquam communem eis. Aristoteles ergo volens tradere scientiam
de ipsis rebus animatis primo tradidit scientiam de anima tamquam in
communi, postmodum vero determinat de propriis et singulis animatis in
sequentibus libris de Sensu et Sensato et de Parvis Naturalibus et
de Animalibus et Plantis, qui sunt sicut partes librorum de Anima.
Et ita S. Thomas in libro de Sensu et Sensato lect. 1. inquit,
"quod Philosophus distinxit hanc considerationem in tres partes. Nam
primo quidem considerat de anima secundum se, quasi in quadam
abstractione. Secundo considerationem facit de his, quae sunt animae
secundum quamdam concretionem ad corpus, sed in generali. Tertio
considerationem facit applicando omnia haec ad singulas species
animalium et plantarum. Prima igitur consideratio continetur in libris
de Anima, tertia in libris, quos scribit de Animalibus et Plantis,
media vero continetur in libris, quos scribit de quibusdam, quae
pertinent communiter ad omnia animalia vel ad plura genera eorum vel
etiam ad omnia viventia, circa quae tractat in libro de Sensu et
Sensato et aliis Parvis Naturalibus". Ita D. Thomas.
Itaque libri isti de Anima non sunt integer tractatus, sed pars
quaedam tractatus de corpore animato. Intentum enim Philosophi in hac
ultima Philosophiae parte est agere de ente mobili animato, sicut in
libris de Generatione exit de ente mobili corruptibili. Sed sicut in
libro de Generatione prius egit de generatione ipsa et motibus eam
consequentibus, deinde de ipsis corporibus generabilibus, quae sunt
elementa et mixta, ita in praesenti volens agere de ente mobili animato
primo agit de ipsa anima, quae est ratio communior, in qua omnia
animata conveniunt, et a qua denominantur animata. Deinde agit de
ipso corpore, tum in fine libri tertii de Anima, tum praecipue in
aliis libris de Sensu et Sensato et Parvis Naturalibus et de
Plantis et de Animalibus, qui se habent ut complementum Librorum de
Anima. Et omnia unum tractatum efficiunt, cuius integri tractatus
obiectum est ens mobile animatum, quod denominatur tale ab anima, quae
est eius forma et principium, ratione cuius dici potest, quod anima se
habet ut obiectum quo huius tractatus et formalis ratio eius, quia est
id, quo redditur corpus animatum. Unde necesse fuit prius agere de
ipsa anima tamquam de principio communi entis animati, et hoc praestat
Philosophus in istis tribus libris de Anima.
AD RATIONES DUBITANDI a principio concedimus, quae
secundo loco sunt positae, loquendo de obiecto integri huius
tractatus. Ad eas vero, quae primo loco sunt positae: Ad primam
dicitur inscribi istos libros de Anima, quia in eis non agitur de toto
obiecto adaequato, quod est ens animatum, sed de parte eius seu
principio, quod est anima, qua constituitur ens animatum. Unde in
aliis libris, quibus completur totus iste tractatus, non est
inscriptio de Anima, sed de rebus animatis.
Ad secundam dicitur, quod definitio, quam in istis tribus libris
tradit Aristoteles, et passiones, quas in eis demonstrat, solum
conveniunt animae, et non rei animatae, et ita in istis libris, ut
diximus, non agit Philosophus de toto obiecto adaequato huius operis,
sed de parte illius, quod est principium seu forma entis animati, et
talem formam definit Aristoteles in praesenti; obiectum tamen
adaequatum totius operis non est anima, sed animatum.
|
|