QUAESTIO VIII

DE SENSIBUS INTERNIS


ARTICULUS PRIMUS. UTRUM DENTUR SENSUS INTERNI ET QUOT SINT.

DARI sensus aliquos internos probavit S. Thomas 1. p. q. 78. art. 4. ex eo, quod animalia cognoscunt res in absentia et non solum in praesentia, alioquin non moveretur animal ad quaerendum aliquid absens, sicut videmus moveri ad quaerendum cibum vel potum vel filios. Et similiter memoriam habent rei praeteritae, quia revertuntur ad eadem loca, v. g. ad eosdem nidos, pastus etc. Res autem absentes non percipiuntur a sensibus externis, qui solum cognoscunt immutationes obiectorum. Denique somniare non solum homines, sed etiam alia animalia, quae memoriam habent, experientia compertum est, et affirmat Aristoteles in 4. de Historia Animal. cap. 10., quia canes etiam per quietem latrare constat. Somnium autem non potest esse actus sensus externi, quia tunc dormiunt, neque intellectus, quia alligatur in somno, ergo pertinet ad aliquem sensum internum.

Cum ergo de quaestione an est circa sensus internos dubitari non possit, restat inquirere circa eorum numerum, quidditatem et species tam impressas quam expressas et actus.

Et primo occurrit DE NUMERO talium sensuum, quot sint. Solent autem significari sensus interni aliquot nominibus explicantibus eorum officia et munia, sicut sunt sensus communis, phantasia seu imaginativa, aestimativa seu cogitativa, memoria et reminiscentia.

Est autem difficultas in duobus: Primum in explicando cuiuslibet sensus officia; secundum, an sint ita distincta, quod requirant plures potentias distinctas realiter, et quot debeant poni.

Circa primum occurrit IMPRIMIS sensus communis, de quo constat apud omnes philosophos debere poni, ut docet Aristoteles libro de Somno et Vigilia cap. 2. et 3. de Anima textu 136., et S. Thomas ibi lect. 2. et 3., 1. p. q. 78. art. 4. et quaest. de Anima art. 13. Necessitas autem et proprium munus huius potentiae est, tum ut possit fieri comparatio et discretio inter sensibilia, a diversis sensibus externis cognita, v. g. inter colorem et sonum vel saporem etc. Haec enim discerni non possunt a sensu aliquo externo, quia unus sensus externus non potest cognoscere aliquid de obiecto alterius et consequenter neque iudicare de convenientia vel differentia illorum inter se, sed oportet ponere potentiam altiorem omnibus quae de omnibus illis sensibillibus iudicet. Nec per omnes potentias sensuum externorum coniunctim sumptas potest hoc iudicium formari, cum a nulla seorsum exeat actus, qui aliquid de obiecto alterius attingat; ab omnibus autem simul nullus actus exit. Secundo ponitur specialiter sensus communis, ut possit fieri supra ipsos actus sensuum externorum reflexio. Nam sensus ipsi reflectere non possunt supra se, quia restringuntur ad sua obiecta directa, a quibus specificantur. Ergo ut cognoscantur actus ipsorum sensuum, v. g. ut quis cognoscat non solum colorem, sed se videre colorem, necesse est recurrere ad potentiam superiorem, quae tales actus cognoscat; et haec est sensus communis. Denique ponitur sensus communis, ut ab eo administretur virtus, id est spiritus animales et influxus ad omnes sensus externos, eo quod omnes radicantur in cerebro et nervi eorum uniuntur et terminantur in fronte, ubi sedem habet sensus communis, ut postea dicetur. Ergo deservit sensus communis, ut sit origo et principium distribuendi spiritus animales aliis sensibus.

SECUNDO LOCO est phantasia seu imaginativa. Deservit primo ad retinendas species a sensu communi haustas, ideoque pro illis speciebus habet vim memoriae et cognoscit res in absentia, ut S. Thomas docet 1. p. q. 78. art. 4. Secundo ad componendas formas varias inter se, sicut ex specie montis et specie auri format speciem montis aurei, quod proprie pertinet ad imaginationem, ut docet S. Thomas 1. p. q. 12. art. 9. ad 2., de quo dicemus amplius infra et art. seq.

TERTIO LOCO ponitur aestimativa. Ad hanc pertinet cognoscere non solum sensibilia externa, sed etiam intentiones quasdam, quae sensu externo non percipiuntur et ideo vocantur insensatae, quia ultra sensus externos cognitae, v. g. amicitiam, rationem utilis et nocivi, quae sensus externus non percipit, sicut ovis fugit lupum, non quia talis coloris vel figurae sit, sed quia sibi inimicus, et avis colligit paleam, non quia habet talem colorem vel tactum, sed quia utilis est ad nidificandum. Et pro istis intentionibus percipiendis ponitur aestimativa, ut docet S. Thomas 1. p. q. 78. art. 4. et quaest. de Anima art. 13. in corpore.

QUARTO LOCO ponitur memoria, id est potentia conservativa et retentiva ipsarum specierum non sensatarum seu intentionum. Et requiritur specialiter memoria pro istis intentionibus seu speciebus conservandis, quia, ut inquit S. Thomas cit. loco 1. p., principium memorandi in animalibus oritur ex aliqua huiusmodi intentionum, v. g. ex aliqua ratione nocivi vel convenientis et similium. Inde enim movetur animal ad rememorandum de aliquo, quod ante cognovit. Et ideo oportet, quod detur aliqua potentia ad conservandum species istas insensatas, et haec est memoria.

QUINTO LOCO est cogitativa et reminiscentia, quae specialiter ponitur in homine, quia utitur aliquo discursu et collatione circa istas intentiones et circa modum recordandi earum. Unde id, quod est aestimativa in brutis, quae naturali instinctu formant illas intentiones insensatas, in homine dicitur cogitativa, quia cum aliqua collatione et discursu cogitat et format dictas intentiones, eo quod istae potentiae ex coniunctione ad intellectum modum quemdam discursivum participant. Similiter memoria in hominibus non fit semper per simplicem aut subitam recordationem, sed cum quadam collatione et inquirendo ex uno ad aliud, quousque devenimus ad id, quod volumus recordari; et hoc dicitur reminiscentia, quia non simpliciter recordamur, sed cogitando et inquirendo.

Circa secundum maior est difficultas et diversitas sententiarum inter auctores. Nam quidam posuerunt esse quinque sensus interiores, sicut exteriores, nempe sensum communem, imaginativam, phantasiam componentem et dividentem, aestimativam et memoriam. Quam sententiam tribuit Avicennae D. Thomas 1. p. q. 78. art. 4. et tribuitur etiam Alberto Magno 2. de Anima tract. 4. cap. 7., quamvis phantasiam componentem et dividentem ponat ibi post aestimativam, quia potest homo componere tam species sensatas quam insensatas.

Secunda sententia ponit quatuor potentias realiter distinctas, scilicet duas pro speciebus sensatis et alias duas pro insensatis, eo quod isti modi cognoscendi sensata vel insensata de se fundant diversas potentias propter diversum et abstractiorem modum cognoscendi in intentionibus insensatis quam sensatis. Et in quolibet ordine istorum datur duplex potentia, altera bene apprehensiva, altera bene retentiva, licet etiam cognoscitiva sit, eo quod in potentiis materialibus exiguntur diversa temperamenta ad retinendum vel ad apprehendendum, eo quod humidiora facilius recipiunt et sicciora melius retinent. Pro speciebus ergo sensatis serviunt sensus communis ad apprehendendum, in praesentia obiectorum, imaginativa autem ad couservandum et cognoscendum res in absentia. Pro speciebus autem insensatis serviunt aestimativa ad apprehendendum insensata, ut inimicitiam et amicitiam, in praesentia obiecti, memoria autem ad conservandum et cognoscendum in absentia. Cogitativa autem et reminiscentia non constituunt diversas potentias, sed ad aestimativam et memoriam pertinent, prout habent adiunctam perfectionem discursus ex coniunctione ad intellectum. Ita D. Thomas 1. p. q. 78. art. 4., quem communiter sequuntur eius interpretes.

Tertia sententia constituit tres potentias in sensibus interioribus, scilicet phantasiam, quam cum sensu communi confundit, vim iudicativam et memoriam. Haec a Conimbric. 3. de Anima cap. 3. q. 1. art. 1. attribuitur Galeno, D. Gregorio Nysseno, Damasceno et Nemesio. Eam etiam aliquibus iunioribus tribuit Baņez cit. loco 1. p. dub. 1., qui tamen aestimativam non distinguunt a phantasia seu imaginativa, et deinde ponunt sensum communem et memoriam.

Quarta sententia tantum duas potentias interiores constituit, scilicet sensum communem, qui apprehendit et iudicat de omnibus sensibilibus externis, et phantasiam, quae servit pro speciebus sensatis et insensatis apprehendendis retinendis et comparandis. Ita Fonseca 5. Metaph. cap. 28. q. 7. sect. 4., Conimbric. cit. q. 1. art. 3.

Quinta sententia ponit unicam potentiam, quae omnia ista munera exerceat sensataque et insensata obiecta apprehendat, retineat et componat. Ita P. Suarez libro 3. de Anima cap. 30. n. 16 et 18. Ubi nec realiter nec formaliter dicit distingui has potentias, sed solum penes diversos actus, sicut nec intellectus distinguitur per hoc, quod sit practicus vel speculativus, ratio et memoria etc. Et hoc conatur probare ex Aristotele, libro de Memoria et Reminiscentia cap. 1., ubi phantasiam et memoriam dicit esse eandem potentiam. Et libro de Somniis Cap. 1. potentiam imaginandi dicit esse eandem cum sensu, utique communi. Et sic Caietanus 2. de anima cap. 15. docet ex Philosopho non constare, quod sint tres potentiae realiter distinctae, sed operationes.

NIHILOMINUS sententia D. Thomae defendenda est, scilicet dari quatuor sensus interiores realiter distinctos.

Hoc enim aperte tradit 1. p. q. 78. art. 4. et quaest. de Anima art. 13. Et in illomet loco, qui citatur a Suarez, libro de Memoria et Reminiscentia lect. 2., cum obiceret D. Thomas, quod posset videri ex his, quae ibi Philosophus dicit, quod phantasia et memoria non sunt distinctae potentiae a sensu communi, respondet diversas esse potentias, quia necesse est ad diversas potentias pertinere receptionem formarum sensibilium, quod pertinet ad sensum communem, et conservationem earum, quod pertinet ad phantasiam seu imaginationem. Similiter etiam ad aliud principium pertinet recipere formam et conservare receptam per sensum et intentionem aliquam per sensum non apprehensam, quam aestimativa vis percipit etiam in aliis animalibus. Vis antem memorativa retinet; cuius est memorari rem non absolute, sed prout est in praeterito apprehensa. Subdit autem, quod sensus communis est radix phantasiae, quae praesupponit actum sensus communis. Et sic solvitur auctoritas Philosophi, quod imaginatio attribuitur sensui realiter.

FUNDAMENTUM sententiae D. Thomae manifestum est, quia sumit distinctionem istarum potentiarum interiorum ab eo, quod maxime connaturale est et proprium distinctioni potentiarum materialium, scilicet ex distincta ratione formali obiecti et ex distinctione organi materialis, in quo potentiae resident.

Ex parte quidem obiecti sumitur diversitas, quia datur abstractior et elevatior modus cognoscendi in uno sensu interiori quam in alio, quod sufficit ad distinguendum cognitiones in specie et consequenter proxima et immediata earum principia. In rebus autem sensitivis non sunt alia principia istorum actuum nisi potentiae, cum hic non habeat locum diversitas habituum sicut in intellectu, nec potentia potest esse ita elevata, ut eminentiam habeat ad tam varios actus distinctae speciei et abstractioris immaterialitatis.

Et confirmatur, quia in sensibus externis distinctio potentiarum fit penes motionem magis vel minus spiritualem obiectorum, sicut visibile immaterialius movet quam gustabile et odorabile. Ergo similiter in sensibus interioribus ponetur distinctio actuum et potentiarum penes immutationem magis vel minus immaterialem et abstractam.

Dari autem istam diversam abstractionem constat, quia intentiones insensatae sunt abstractiores quam sensatae, quia intentiones istae non solum repraesentant rem ut convenientem vel disconvenientem sensui, a quo res percipitur, sicut aliqui colores contristant visum, alii delectant, similiter sapores, sed etiam ut convenientem vel disconvenientem ipsi naturae eiusque conservationi aut propagationi, sicut ovis non solum cognoscit in lupo colorem vel figuram ut disconvenientem sensui visus vel tactus, sed sentit in lupo disconvenientiam suae naturae, et avis colligit paleam, non quia utilis aut delectabilis est gustui vel visui, sed quia utilis est ad nidificandum pro sui conservatione et prolis, ut advertit S. Thomas 1. p. q. 78. art. 4. Ergo aliquod altius motivum datur in istis intentionibus, et abstractiori modo procedunt quam obiecta ipsa sensibilia secundum se, ergo exigunt altius principium, siquidem convenientia illa vel disconvenientia ipsi naturae aut conservationi eius nullo sensu externo repraesentatur et excellentior est et universalior quam convenientia vel disconvenientia ad quemlibet sensum particularem. Ergo exigit altiorem potentiam quam illam, quae solum iudicat de ipsis sensibilibus et convenientia particulari illorum.

Ulterius vero ipsae potentiae apprehensivae distingui debent iuxta diversitatem organorum, quia ad retinendum et conservandum magis requiritur distincta dispositio organi quam ad recipiendum tantum sine retentione, quia quae sunt humidae dispositionis, facile recipiunt, sed non retinent; ipsa enim humiditate et mollitie facile dissipatur, quod impressum est. Quae autem sicciora sunt, non ita facile recipiunt sed semel recepta valde retinent et difficile amittunt. Quae autem de utroque participant, de humiditate et siccitate, iuxta id, quod praedominatur de siccitate vel humiditate, aut facilius recipiunt aut facilius retinent. Et ita potentiae illae, quae per se principalius ordinantur ad retinendum et conservandum, siccioris temperamenti esse debent; quae vero nonnisi ad apprehendendum ordinantur, humidioris temperamenti esse debent. Et ita oportet, quod organa diversa sint. Potentiae autem materiales, quae a dispositione organorum dependent, quando ordinantur ad diversos actus requirentes diversa organa, etiam ipsae diversae esse debent. Plura de his dicemus art. seq.

Denique quod attinet ad cogitativam et reminiscentiam, non oportet, quod sint aliae potentiae ab aestimativa et memoria, sed istaemet ut participantes ex coniunctione ad intellectum aliquem modum discursus circa singularia, et ita solum inveniuntur in homine. Unde non est necesse ponere in homine unam potentiam aestimativam, quae cognoscat res insensatas eo simplici modo, quo bruta, id est per instinctum, et aliam, quae discurrendo cognoscat eadem obiecta insensata, sed sufficit una tantum potentia, quae res insensatas cognoscat cum illa collatione et discursu ex participatione intellectus; loco enim instinctus naturalis nobis servit collatio. Et ita non oportet ponere aliam potentiam, quae ex instinctu, et non ex collatione possit aestimare, sicut quia appetitus sensitivus in homine participat aliquid de libertate, non oportet ponere duos appetitus, alterum, qui cum aliqua libertate, alterum, qui sine illa appetat.

DICES: Species non recipi in organo, sed in ipsa potentia, vel in spiritibus animalibus; ii autem sicci non sunt, ipsa vero potentia ex sua propria ratione habet, quod sit magis vel minus retentiva specierum. Secundo, receptio specierum est intentionalis, et ita non requirit easdem conditiones ad diu retinendum vel recipiendum, quas requirant naturales formae, et sic non sequitur requiri siccitatem ad melius retinendum species intentionales, ruitque fundamentum D. Thomae. Tertio, adhuc in receptione rei naturalis non repugnat aliquid esse ita temperatum, ut facile recipiat et diu retineat, sicut plumbum aut cera. Cur ergo id negabimus organis sensuum interiorum?

Ad primum respondetur species non conservari in spiritibus, sed in illis moveri et transmitti de una potentia ad aliam. Spiritus enim quia facile moventur, aptissime ponuntur tamquam vehicula specierum. Potentia autem, quae retinet et conservat species, id facit ratione organi et iuxta eius dispositionem. Unde dicimus homines siccioris complexionis diutius memoriter retinere, licet difficulter apprehendant, alios e converso. Et ita complexio organorum, in quibus istae potentiae reperiuntur, talem etiam debent habere complexionem, nec oppositum experientia monstrat.

Ad secundum respondetur receptionem et conservationem specierum non esse intentionalem, sed naturalem. Conservantur enim inhaerendo sicut reliqua accidentia in subiecto, in quo existunt, sicut species visibiles cum recipiuntur in aere, dependent a luce diaphani, species soni cum motu producuntur, et species odoris vel tactus cum alteratione. Unde non mirum, quod ad conservandum istas species in esse qualitatis aliquae dispositiones exigantur in subiecto, quia tunc pure naturaliter informant. Quando vero potentia actu utitur illis, tunc intentionaliter tantum actuant.

Ad tertium respondetur posse quidem inveniri illud temperamentum ex humido et sicco et de facto etiam dari in sensibus interioribus, sed non sufficere pro potentiis sensitivis et memorativis, sed requiri, quod praedominetur humidum pro apprehensivis propter velocitatem, quam habent in apprehendendo, et ita requirunt facillimam impressionem. In memorativis autem debet praedominari siccitas propter diuturnitatem in retinendo. Non potest autem utraque haec praedominatio simul reperiri in eodem organo, sed in diversis vel in partibus ita diversis, quod sint quasi diversa organa. Plumbum autem non ita facile recipit sicut retinet, et cera quando est liquefacta et facile recipit, non bene retinet, quando autem est durior, e converso se habet.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur ad probandum non dari sufficientem rationem ad constituendum sensum communem, ex eo quod debet iudicare de sensibilibus omnium sensuum externorum in eorum praesentia. Nam imprimis ad hoc non requiritur specialis potentia, sed sufficit fieri hoc iudicium per omnes sensus externos simul, per quos informatur anima de omnibus sensibilibus. Deinde quia ille sensus communis superadditus vel iudicat de omnibus sensibilibus per unam speciem vel per diversas. Si hoc secundum, poterit unica potentia simul informari pluribus speciebus et actibus, quod D. Thomas etiam intellectui denegat. Imo illae diversae species non repraesentant sensibilia comparative, sed absolute unumquodque in se, quia eo modo repraesentant, quo in sensibus externis, in quibus obiecta solum absolute repraesentantur, et non cum comparatione unius ad aliud, sive quantum ad differentiam sive quantum ad convenientiam. A quo ergo fit illa repraesentatio collativa? Si primum dicatur, obstat quia non potest ab ipsis sensibilibus formari unica species. Nec enim obiecta ita diversa, ut color et sonus et sapor, possunt convenire in unam speciem naturaliter repraesentativam eorum. Nec etiam potest formari ex speciebus iam receptis in ipsis sensibus externis, quia istae non habent perfectionem et vim producendi speciem adeo eminentem et superiorem, quae omnes illas contineat; nec enim possunt aliquid excellentius producere quam sint in se. Et eadem ratione proportionaliter applicata probatur, quod nec possit pluribus actibus neque unico illa potentia omnia sensibilia discernere.

Confirmatur: Nam etiam sensus communis potest in absentia cognoscere, quia etiam in somnio sensus communis cognoscit et iudicat ea, quae videt somnia esse, ut docet S. Thomas 1. p. q. 84. art. 8. ad 2. In somnio autem non videntur res praesentes, quia sensus externi sunt impediti. Et similiter 1. p. q. 78. art. 4. ad 6. dicit D. Thomas esse commune omnibus sensibilibus interioribus videri in similitudine in absentia corporum. Ergo si sensus communis etiam in absentia cognoscit, non est necesse ponere ipsum ut potentiam distinctam a phantasia solum ad hoc, ut iudicet in praesentia sensibilium.

RESPONDETUR negando antecedens. Ad primam probationem dicitur ex Aristotele in hoc libro 3. textu 146. et D. Thoma ibi lect. 3., quod est impossibile, quod aliquis discernat unum sensibile ab alio, v. g. album a dulci, ex eo solum, quod unumquodque per distinctas potentias apprehendat. Non enim potest anima iudicare de utroque sensibili nisi cognoscendo id, in quo conveniunt et differunt. Potentiae autem externae ita attingunt sua obiecta absolute, quod nullo modo comparative, quia nihil de alio obiecto, cui fit comparatio, attingunt, sicut visus ita specificatur et limitatur ad colorem, quod nihil attingit de sono vel sapore, ergo non potest discernere, quomodo conveniant vel differant inter se. Et etiam illae duae potentiae vel tres non possunt comparative cognoscere, quia non conferunt nec loquuntur inter se, sed unaquaeque tendit ad suum obiectum absolute sine communicatione cum alia.

Ad secundam probationem dicitur in sensu communi recipi plures species, quae ex omnibus sensibus externis terminantur ad sensum communem, et utitur illis sensus communis tamquam inadaequatis repraesentantibusque altiori modo non solum obiectum in se, sed quod sit cognitum a sensu seu actum ipsum sensus externi. Non repugnat autem potentiam cognoscere plura simul inadaequata, quia sic sunt plura ut unum, non plura adaequata, quae sunt plura ut plura. Sicut visus simul informatur specie viridis et albi, ut conveniunt in uno subiecto vel medio, sic sensus communis informatur specie coloris et soni, ut conveniunt in ratione sensibilis pertinentque ad idem subiectum cognoscens. Et eadem ratione cognoscit differentiam istorum sensibilium, non quia sibi repraesentatur ratio convenientiae et differentiae, vel quia actu collativo vel comparativo cognoscat et discurrat, sed per simplicem inspectionem et cognitionem distinctam unius et alterius differentias ipsas et convenientias cognoscit. Nec ad hoc amplius requiritur, quam quod ipsa potentia habeat amplitudinem complectendi illa omnia obiecta, sic enim unumquodque potest discernere ab alio intra illam latitudinem, sicut visus discernit omnes colores et auditus omnes sonos, quia sunt obiecta proprii sensus, ut S. Thomas docet 1. p. q. 78. art. 4. ad 2. Eodem modo sensus communis discernit omnia sensibilia non per comparationem et collationem inter se, sed quia distincte omnia illa cognoscit, sicut visus omnes colores, inter quos discernit.

Ad confirmationem respondetur, quod sensus communis non percipit res absentes, ut absentes sunt, licet id quod in se est absens, apparenter possit proponi ut praesens ipsi sensui communi, et sic potest ab ipso cognosci. Et ita contingit in somnio, quod aliquando descendente sanguine ad ipsa organa sensuum exteriorum descendunt simul cum ipso species impressae, quae remanserunt in spiritibus vel sanguine, et sic videntur, quasi si res ipsae essent apparentes, eo quod ab ipsis organis sensuum externorum species ipsae iterum eiaculantur ad sensum communem et immutant ipsum ad eum modum, quo ipsimet sensus immutant sensum communem, quando actu percipiunt obiecta praesentia; non enim aliter sensus externi immutant sensum communem quam emittendo species ad ipsum. Quotiescumque ergo per commotionem spirituum vel sanguinis emittuntur species a sensibus externis ad sensum communem, apparent illi res ut praesentes, etiamsi ad extra praesentes non sint. Et hoc modo saepe fiunt praestigia etiam in vigilia et apparitiones in somno, ut docet D. Thomas 1. p. q. 111. art. 3., et in 2. dist. 8. q. 1. art. 5. Videantur, quae dicemus infra art. 3.

Secundo arguitur: Quia etiam sensus externus potest cognoscere actum suum, ergo ad id non indiget sensu communi. Antecedens probatur ex D. Thoma q. 10. de Veritate art. 9., ubi dicit: . Et q. 1. de Veritate art. 9.: "Sensus", inquit, "cognoscit se sentire". Id etiam affirmat Aristoteles 3. de Anima cap. 2., quia alias esset processus in infinitum, si nulla potentia perciperet suam sensationem, sed indigeret alia potentia ad id percipiendum.

Confirmatur, quia ut sensus communis percipiat tales operationes sensuum externorum, requiritur, quod habeat species repraesentantes illas. Tales autem species non possunt formari ab ipsis obiectis, prout sunt extra, quia prout sic nihil habent de ipso actu et sensatione sensus externi. Nec possunt formari ab ipsis sensibus externis, quia si possunt emittere speciem repraesentantem suum actum, ergo iam cognoscunt illum, siquidem speciem eius formant.

RESPONDETUR D. Thomam in illis locis solum velle, quod sensus externus cognoscit suum actum per modum exercitii et experientiae actualis, non per modum perfectae cognitionis et quasi in actu signato. Sic enim expresse docet D. Thomas, quod non potest redire ad se sensus reditione completa, id est cognoscendo se perfecte. Et ita in 1. p. q. 78. art. 4. ad 2. affirmat, quod sensus externus non potest videre suum actum, sed indiget sensu communi. Ratione autem huius exercitii, quando sensus est in otio, percipit se non sentire, id est non exercere sensationem experitur, non ipsum actum ut quod cognoscit. Et tristatur vel delectatur de sua cognitione non formaliter, id enim pertinet ad appetitum, sed obiective, quia de tali cognitione ut de obiecto appetitus laetatur.

Ad Aristotelem dicitur expresse in libro de Somno et Vigilia cap. 2., 6, lect. 3. apud D. Thomam, affirmari, quod visus non videt se videre, sed sensu communi id sentimus. Unde quando in 3. de Anima dicit, quod sentimus nos videre aut visu aut alio sensu, non determinat quod visu, sed disputative procedit. Deinde resolutive concludit, quod eiusdem virtutis est videre colorem et visionem eius, et sic quod illa potentia, qua videmus nos videre, non est extranea a visu, sed ratione differt. Quod est dicere illam potentiam, qua sentimus non videre, id est sensum communem, esse eiusdem generis, sed non eiusdem speciei cum sensu externo, ut sumitur ex D. Thoma ibi lect. 2. Nec illa ratio de processu in infinitum aliquid probat, quia in nobis sistitur in intellectu, qui aliarum potentiarum actus et sui etiam cognoscit. In brutis autem sistimus in aestimativa et memoria, quae aliarum potentiarum actus cognoscunt, aestimativa autem non cognoscit actum suum praesentem ut quod, sed memoria potest recordari illius ut praeteriti, et ibi sistitur.

Ad confirmationem respondetur requiri speciem repraesentantem actum sensus externi, sed non requiri, quod sit distincta a specie repraesentante suum obiectum prout cognitum a sensu. Licet enim obiectum exterius solum emittat ad sensum speciem repraesentativam sui, tamen sensus externus cognoscens emittit ad sensum communem speciem obiecti ut cogniti a se, nec ad hoc requiritur, quod cognoscat actum suum, sed quod exerceat et sic formet speciem obiecti exercite cogniti. Unde sensus communis informatus tali specie non solum cognoscit obiectum, v. g. colorem, sed etiam actum, v. g. visionem, quatenus apprehendit colorem visum.

Tertio arguitur ad probandum, quod potentiae interiores non debent distingui penes obiecta sensata et insensata. Nam species insensatae sunt illae, quae repraesentant non ipsas res sensibiles, sed convenientias vel disconvenientias. Sed ad illas repraesentandas sufficit phantasia, praesertim quia non possunt repraesentari tales intentiones, nisi etiam repraesentando res ipsas sensibiles, in quibus existunt. Ergo una et eadem potentia potest servire pro utroque obiecto.

Antecedens probatur, quia phantasia potest movere appetitum, ut expresse probat Philosophus 3. de Anima cap. 10. Appetitus autem non movetur nisi a ratione convenientis vel disconvenientis; ergo illam apprehendit phantasia. Similiter aestimativa non potest cognoscere illas intentiones insensatas in abstracto, sed in concreto. Nam ovis cognoscendo lupum inimicum non attingit inimici iam in abstracto et seorsum a lupo, sed iudicat in particulari hoc subiectum, scilicet lupum, esse sibi inimicum. Ergo necesse est, quod non solum cognoscat inimicitiam, quae est res insensata, sed etiam lupum, qui est res sensata. Nec sufficit unum cognosci ab una potentia et aliud ab alia, quia iudicium de utroque, id est quod iste sit inimicus, procedit ab una potentia, scilicet ab aestimativa. Ergo debet cognosci utrumque extremum et consequenter pro rebus sensatis et insensatis non oportet dividere potentias.

Confirmatur: Nam unus et idem appetitus sufficit, ad tendendum in res sensatas et insensatas, ergo eadem potentia sufficiet ad apprehendendum illas. Patet consequentia, quia appetitus conformatur apprehensioni, sicut mobile proprio moventi; et sicut unicus intellectus sufficit pro voluntate ad omnia, quae voluntas potest appetere, ita unica potentia apprehensiva pro appetitu.

RESPONDETUR, quod species insensatae, quae pertinent ad aestimativam, non dicuntur tales, quia solum repraesentant rationem convenientis vel disconvenientis ad ipsummet sensum; quilibet enim sensus hoc habet, quod cognoscit convenientiam vel disconvenientiam obiecti proprii. Sed ponuntur species insensatae ad repraesentandum convenientias vel disconvenientias superiores, v. g. quod sit conveniens aut disconveniens in ordine ad conservationem naturae vel prolis, ut etiam advertit S. Thomas 1. p. q. 78. art. 4. Itaque lupus v. g. potest habere rationem coloris convenientis ad visum ovis et disconvenientiam in ordine ad naturam et conservationem propriam, et similiter palea videtur ut convenientis coloris ad visum avis, et similiter ut conveniens ad fabricandum nidum, in quo se conservet et prolem. Et prima convenientia non requirit speciem insensatam, quia quaelibet potentia sensitiva sufficit ad apprehendendum convenientiam talis sensus, sed secunda convenientia constituit species insensatas, ut ibidem dicit S. Thomas, quatenus non solum attingitur convenientia ad proprium sensum, sed ad alias utilitates, ut diximus. Cum autem Philosophus docet appetitum moveri a phantasia, nomine phantasiae utitur tamquam nomine communi pro omnibus sensibus internis, quia cognoscunt secundum apparitiones (apparitionem significat phantasia). Et sic non excludit aestimativam, quod advertit D. Thomas 3. de Anima lect. 16. in principio, sicut etiam communiter solemus dicere, quod intellectus convertitur ad phantasmata, sumendo phantasma non solum pro actu imaginativae, sed etiam aestimativae. Unde etiam possumus dicere, quod appetitus movetur a phantasia mediate, scilicet mediante aestimativa.

Ad secundam partem antecedentis respondetur aestimativam non cognoscere species insensatas in abstracto, sed in concreto, sed tamen ipsum subiectum, in quo sunt, in concreto attingit sub altiori ratione, scilicet quatenus fundat illas intentiones insensatas, quae abstractiores et perfectiores sunt, quam rationes sensatae; sicut etiam coloratum in concreto attingit visus et sensus communis, sed iste sub altiori ratione quam ille. Atque ita ipsum subiectum attactum ab utraque potentia se habet ut quid materiale potestque sub diversis rationibus formalibus pertinere ad diversas potentias. Nec tamen istae potentiae superfluunt, licet idem subiectum materiale attingant, quia sub diversis rationibus formalibus procedunt et sub diversa cognoscibilitate attingunt atque adeo diversa obiecta simpliciter habent, et ipsae res sub diversis respectibus fundant hanc diversam cognoscibilitatem.

Ad confirmationem respondetur imprimis appetitum principaliter moveri ab aestimativa apprehendente rationem convenientis vel disconvenientis ipsi naturae, ut S. Thomas docet 3. de Anima lect. 4. in fine. Appetitus autem est inclinatio totius naturae, et sic movetur proxime et immediate ab eo, quod est conveniens naturae, quod est intentio insensata et apprehenditur ab estimativa; mediate autem movetur a phantasia seu imaginativa. Deinde etiamsi dicamus, quod immediate movetur ab imaginativa, ut insinuat S. Thomas 1. p. q. 81. art. 3. ad 2., tamen sicut est duplex potentia apprehensiva, ita est duplex quoque appetitus sensitivus, scilicet irascibilis et concupiscibilis. Et irascibilis principaliter movetur ab aestimativa, ut ibidem docet S. Thomas art. 2. ad 2., et q. 25. de Veritate art. 2., eo quod concupiscibilis magis movetur secundum delectationem sensus, irascibilis autem etiam contra delectationem sensus movetur ab arduo et ab intentionibus insensatis, quae instigant ad vindictam seu iram.

Ultimo arguitur ad probandum, quod non recte distinguitur inter phantasiam et sensum communem et aestimativam et memoriam. Nam illa differentia bene recipiendi et bene retinendi non infert distinctas potentias, sed sufficit distinctas partes organi ponere, quarum una sit humidior, alia siccior. Unde et in cerebro solum tria organa reperiuntur, quorum primum, quod est in fronte, servit pro sensu communi et imaginativa. Videtur etiam sufficere unica dispositio ad bene recipiendum et retinendum, praesertim species intentionales, sicut videmus aliquos esse bene apprehensivos et bene memorativos, et sicut videmus in speculo facile generari imaginem intentionalem et facile retineri.

Confirmatur: Nam ratio praeteriti ponitur inter species insensatas a D. Thoma 1. p. q. 78. art. 4. Ergo si phantasia cognoscit sub ratione praeteriti seu absentis, cognoscit sub ratione insensata, quod est non distingui a memoria vel aestimativa.

RESPONDETUR, quod ubi est diversum temperamentum, ibi est diversa potentia, quia si esset eadem, idem temperamentum requireret. Nec obstat, quod ipsa anima unica existens informat diversa organa et partes habentes diversa temperamenta. Et sic etiam posset quis imaginari, quod eadem potentia actuaret diversas partes organicas seu diversa temperamenta pro diversis operationibus, licet ipsa in se sit una. Hoc inquam non obstat, quia potentiae sunt virtutes particulares ipsis organis affixae et ab eis dependentes, anima vero est principium radicale plurium potentiarum. Unde ipsa natura animae ex sua propria ratione petit diversa organa, potentiae autem non petunt nisi quaelibet suum, tum propter materialitatem et imperfectionem talium potentiarum, tum quia, si semel una potentia potest diversa organa actuare et in illis operari diversas operationes, non est ratio, cur ponamus distinctas potentias in omnibus organis corporis.

Sed possemus dicere, quod est unica potentia in omnibus organis, habens tamen distinctas operationes, et pro qualibet operatione suum organum requirit. Quare si semel penes diversa organa et temperaturas distinguimus istas potentias materiales et sensitivas conformiter ad earum naturam, cum requiratur diversum organum seu temperamentum ad bene recipiendum vel bene retinendum, consequenter distinguitur potentia apprehensiva et retentiva, quantum est ex natura rei. Et talis diversitas organi simul exigit et refunditur in diversum modum formalem attingendi obiectum, quia propter materialitatem talium potentiarum et obiectorum non respicitur obiectum ab aliqua potentia nisi sub illa formalitate, sub qua deservit ad tale munus, quod exiget talem diversitatem organorum, praeterquam quod numquam datur ista diversitas organorum pro potentiis, nisi etiam habeant diversum modum cognoscendi, et consequenter nisi respiciant obiecta sua sub formalitate diversae cognoscibilitatis.

Quod vero dicitur solum inveniri in cerebro tria organa seu tres cellulas pro tribus potentiis, dato quod illae deserviant pro organis potentiarum, ut dicemus art. seq., advertere oportet, quod ut dicit D. Thomas opusc. 43. cap. 4., illa prima cellula, quae est in fronte et deservit pro sensu communi, habet quamdam divisionem, ita ut fiant inde duo organa, et in una parte residet sensus communis, ubi magis abundat humiditas, in alia, quae aliquando siccior est, residet imaginativa; de quo amplius art. seq.

Unde etiam patet ad exempla allata de illis, qui bene recipiunt et bene retinent. Id enim non habent secundum eandem potentiam et organum, sed retinent secundum memoriam et recipiunt secundum apprehensivam. In diversis autem non repugnat esse ista diversa temperamenta, licet minus frequenter id contingat. In speculo autem non recipitur illa imago nisi per modum transeuntis, utpote dependenter a praesentia obiecti et reverberatione lucis, unde non oportet ponere ibi dispositionem aliquam bene retentivam imaginis, quia non retinetur in absentia, sicut memoria retinet species.

Ad confirmationem respondetur, quod non omnes intentiones sunt insensatae, sed aliquae etiam sensatae sunt, sicut docet D. Thomas 1. p. q. 78. art. 4. ad 2., quod sensus communis respicit intentiones sensuum exteriorum, sicut sentit nos videre et audire. Illa autem intentio praeteriti est communis rei sensatae et insensatae seu his, quae cognoscuntur in absentia, computatur autem a D. Thoma etiam inter intentiones insensatas, quia pertinet etiam ad illas, licet non solum ad illas.