ARTICULUS II. QUID SINT PHANTASIA ET RELIQUAE POTENTIAE INTERIORES, ET IN QUIBUS SUBIECTIS SINT.

Dico PRIMO: Phantasia communiter sumpta pro potentiis interioribus praeter sensum communem, definitur a Philosopho, quod est "motus factus a sensu secundum actum".

Ita Aristoteles 3. de Anima textu 161. et D. Thomas ibi lect. 6., ut in libro de Somniis cap. 1., lect. 1. apud D. Thomam.

Pro explicatione huius definitionis adverte duo: Primum, quod hic non definitur directa ipsa potentia, sed actus eius, id est ipsum phantasiari, licet facile reduci possit ad definitionem potentiae loco "motus" ponendo "potentia, quae movetur" etc. Nec definitur hic definitione formali, sed causali, sicut sonus definitur, quod est motus factus ab aere, et ira definitur, quod est accensio sanguinis circa cor, quia causatur a tali accensione.

Secundum est, quod phantasia sumitur dupliciter, uno modo communiter pro omni potentia interiori formante obiecta sua et faciente apparere, ad distinctionem sensus communis et sensuum exteriorum, qui non faciunt apparere sua obiecta, sed solum cognoscunt illa, a quibus immutantur. Et sic omnis potentia interior praeter sensum communem habet commune nomen phantasiae, quae ut tradit D. Thomas lect. 6. cit. derivatur a nomine "phos", quod graece significat idem quod lux, et inde derivatur "phanos", quod est illuminatio seu apparitio, et "phantasia", quae est sensus cognoscens et formatus secundum apparitiones, quia necessario supponit obiecta apparuisse in sensu, et exinde formatur alia apparitio. Alio modo sumitur phantasia specialiter pro potentia imaginativa ut distincta ab aestimativa et memoria et appellatur nomine illo generico propter penuriam vocabulorum, praesertim quia ad imaginativam maxime pertinet ipsa apparitio et formatio imaginum, ad aestimativam autem spectat alius actus principalior, qui est intentiones cognoscere et aestimationem facere de rebus secundum convenientiam vel disconvenientiam earum in ordine ad se.

Igitur definitio tradita intelligitur de actu phantasiae generaliter sumptae, prout pertinet ad omnes actus interiores praeter sensum communem, qui ideo excipitur, quia in eo consummantur apprehensiones sensuum exteriorum et ex eius influxu pendent actiones exteriorum sensuum, siquidem eo ligato dormiunt. Ergo reliquae potentiae, quae moveri possunt a sensu etiam communi, qui plene et consummate iudicat, phantasia dicuntur. Et ita D. Thomas libro de Memoria et Reminiscentia lect. 2. inquit, quod phantasia sequitur totam immutationem sensus, quae incipit a sensibilibus propriis et terminatur ad sensum communem. Et sic sensus definitionis est, quod actus phantasiae est motus, id est actus procedens non ex immutatione ab obiectis ipsis immediate, sed ab obiectis ut cognitis et sensu perceptis et iudicatis per sensum communem. Itaque phantasiari et sentire distinguuntur tamquam duo genera cognoscendi, et definitur unum, ut condistinguitur ab altero. Et sicut sentire in communi dici debet, quod est motus factus a sensibili secundum se, ita phantasiari in communi definitur, quod est motus factus non a sensibili, sed a sensu, id est ab obiecto iam cognito.

Dico SECUNDO: Phantasia ut est specialis potentia, quae dicitur imaginativa, non solum est retentiva specierum, sed etiam vere et proprie cognoscitiva.

Oppositum huius docuit Avicenna, quem refert S. Thomas 2. Contra Gent. cap. 74., qui dixit tam imaginativam, quae servat species sensatas, quam memoriam, quae servat insensatas, non apprehendere, sed solum conservare species. Ceterum quod utrumque munus habeat, scilicet conservare species et cognoscere res absentes, docet D. Thomas in quaest. de Anima art. 13. et 1. p. q. 78. art. 4. et 1. 2. q. 15. art. 1., ubi dicit, "quod imaginativa est apprehensiva similitudinum corporalium etiam rebus absentibus". Et q. 17. art. 7. ad 3. inquit, "quod apprehensio imaginationis subiacet imperio rationis". Et quod moveatur appetitus non solum ab aestimativa, sed etiam ab imaginativa, quod utique sine apprehensione fieri non potest, docet 1. p. q. 81. art. 3. ad 2.

RATIO AUTEM EST, quia phantasia ordinatur ad hoc, ut res sensatas possimus apprehendere in absentia, et non solum ut praesentes sunt, sicut cognoscuntur a sensu, eo quod indiget animal moveri et quaerere multa, quae sibi non sunt praesentia. Ergo oportet dari potentiam aliquam, quae retineat et conservet species in absentia rerum, et oportet etiam dari potentiam, quae cognoscat res in absentia, et consequenter quae formare possit idola seu species expressas, in quibus repraesententur res absentes vel imaginatae, quod utique est phantasiari seu imaginari.

Haec autem cognitio absentium seu imaginatorum non potest pertinere ad sensum communem, tum quia sensus communis solum cognoscit in praesentia obiectorum, quia iudicat de obiectis cognitis a sensibus externis et consummat eorum apprehensiones; tum quia, ut colligit D. Thomas 3. de Anima lect. 6., phantasia est motus factus a sensu communi; ergo distinguitur ab illo sicut mobile a movente, praesertim in rebus corporalibus. Ponere autem, quod una potentia utroque illo modo cognoscit, scilicet dependenter a praesentia sensibilium et independenter ab illa seu in absentia eorum, videtur excedere imperfectionem potentiarum materialium, ut art. praec. ostensum est.

Quod vero una potentia conservet species, sed non cognoscat per illas, sed alteri potentiae tradat ad cognoscendum, inconveniens est, ut in conclusione quarta ostendemus. Est enim eadem ratio in hac parte de imaginativa et de memoria, quam ibi ostendemus non solum conferre species, sed etiam per illas cognoscere. Specialiter autem id debet tribui imaginativae, tum quia cognitio absentium et imaginatorum non potest tribui sensui communi, quia ut diximus, solum cognoscit in praesentia sensibilium et dependet ab illis quantum ad perfectum et consummatum iudicium; tum quia, non potest pertinere ad aestimativam, quia haec superiori modo cognoscit quam imaginativa, scilicet intentiones insensatas, ut seq. conclusione amplius explicabimus. Ergo ipsamet quae retinet species, debet cognoscere in absentia; nec enim repugnat retinere et cognoscere per illas.

Dico TERTIO: Probabilius est, quod cognitio imaginativae differt specie a cognitione sensus communis, et multo certius, quod differt specie a cognitione aestimativae. Itaque sensus communis et imaginativa non solum differunt specie, quia una bene recipit et alia bene apprehendit, sed etiam quia in ratione cognoscitivi specie differunt earum cognitiones.

Hanc primam partem tenent aliqui thomistae, ut videre est apud Cursum Carmel. disp. 15. q. 2. § 5. n. 53., licet oppositum teneat Mag. Baņez supra cit. concl. 4., eo quod species, quibus cognoscit imaginativa, sunt eiusdem rationis, per quas cognoscit sensus communis, siquidem ipsasmet conservat. Ceterum nostra conclusio deducitur ex D. Thoma 1. p. q. 79. art. 7. ad 2., ub inquit, "quod praeteritum et praesens possunt esse differentiae potentiarum sensitivatum secundum differentiam obiectorum, non autem potentiarum intellectivarum". Constat autem, quod differentia cognitionis inter sensum communem et imaginativam est penes praesens et absens; ergo constituunt differentiam specificam in ratione cognoscitivi.

RATIO EST, quia sive utatur eisdem speciebus sive diversis, tamen certum est, quod imaginativa utitur illis altiori modo et magis immateriali et ad plura se extendendo; ergo datur diversitas specifica in ratione cognitionis.

Antededens constat, quia imaginativa respicit obiectum suum ut imaginabile, quod est magis abstractum et magis universale et liberum quam sensibile, quod solum dependet ab ipsa immutatione et praesentia rei sensibilis. Potentiae autem in ratione cognoscitivi distinguuntur specie penes obiectum magis vel minus abstractum, magis vel minus universale et superius. Ergo cum hoc inveniatur in cognitione imaginativa et sensus communis, utique distinguentur in ratione cognoscitivi. Et deinde, quia cum principalior actus imaginativae sit cognoscere et formare suos conceptus quam retinere et conservare species, inconveniens est, quod specificatio talis potentiae sumatur ab actu minus principali, cum nihil sit principalius in potentia quam eius specificatio. Specificatur autem potentia ab actu, ergo si principalior actus est cognitio, ab eo specificabitur potentia imaginativa, et consequenter si esset eiusdem speciei cognitio eius cum cognitione sensus communis simpliciter essent eiusdem speciei istae duae potentiae, et sic erunt duo accidentia eiusdem speciei in eodem subiecto, quod est inconveniens.

Quod vero eisdem speciebus utantur istae duae potentiae, nihil obest, quia dato quod ita sit, adhuc possunt distingui specie propter diversum modum utendi illis speciebus, quia altior modus est in imaginativa quam in sensu communi, sicut etiam fides et prophetia uti possunt eisdem speciebus, quibus cognitio naturalis. Sed quia diverso modo illas ordinant et disponunt, ideo cognitiones illae specie differunt. Et idem est in aliis habitibus naturalibus specifice distinctis et utentibus eisdem speciebus. Imo ipse sensus communis etiam recipit a sensibus externis species, quae in ipsis sunt, et tamen quia altiori modo illis utitur quam ipsi sensus particulares, cognitio eius specie differt a cognitione sensuum externorum.

Secunda vero pars conclusionis de distinctione inter imaginativam et aestimativarn constat ex dictis praeced. art. et ex nuper allatis confirmatur, quia aestimativa respicit intentiones insensatas, ut amicitiam vel inimicitiam et similes convenientias vel disconvenientias, quae non solum sunt respectu sensus particularis, sed respectu conservationis totius vel eorum, quae ad se pertinent, quae utique sunt obiecta abstractiora et superiora nec a sensu attingibilia. Unde et ratione illius maxime appropinquant animalia ad modum cognoscendi rationis et prudentiam quamdam participant, imo et in homine ipsa aestimativa discurrit circa particulares intentiones, cum in aliis animalibus ducatur instinctu naturali, ut S. Thomas docet q. 25. de Veritate art. 2. Quae omnia indicium sunt distinctionis specificae a cognitione imaginativae, quae solum respicit res sensibiles sive veras sive fictas vel absentes, multo magis, quam sit distinctio inter modum cognoscendi visus vel auditus.

Ex dictis colligi potest definitio imaginativae, quod est "potentia ordinata ad conservandum species sensatas et cognoscendum res absentes vel imaginatas". Estimativa autem, quod est "potentia apprehendens insensata ex sensatis".

Dico QUARTO: Memoria est potentia distincta ab aestimativa et est cognoscitiva, non solum conservativa specierum.

Quod sit conservativa, nullus dubitat, alias non esset memoria, si non conservaret species. Quod vero sit etiam cognoscitiva, licet id negaverit Avicenna citatus a D. Thoma 2. Contra Gent. cap. 74., id tamen affirmat D. Thomas tum in q. 10. de Veritate art. 3. in corpore, ubi dicit, quod "in parte sensitiva, quae fertur ad praesens in quantum praesens est, si feratur in praeteritum, requiritur altior virtus quam ipse sensus". Et haec est memoria, quae tamen in parte intellectiva non distinguitur ab ipso intellectu apprehendente. Tum etiam 1. p. q. 79. art. 6. dicit memoriam sensitivam esse apprehensivam praeteriti. Tum denique in quest. de Anima art. 13. docet requiri, quod ea, quae prius fuerant apprehensa per sensum et interius conservata, iterum revocentur ad actualem considerationem. Et hoc quidem pertinet ad rememorativam virtutem, quae in aliis quidem animalibus absque inquisitione suam operationem habet, in hominibus autem cum inquisitione et studio, unde in hominibus non solum est memoria, sed etiam reminiscentia. Necesse est autem ad hoc potentiam ab aliis distinctam ordinari, quia actus aliarum potentiarum sensitivarum est tantum motus a rebus ad animam, actus autem memorativae potentiae est e contra motus ab anima ad res. Ita, D. Thomas.

Ex QUIBUS LOCIS DEDUCUNTUR TRIA: Primum, quod potentia memorativa debet esse cognoscitiva, quia experimur in nobis dari istam cognitionem praeteritorum, ut praeterita sunt, quando eorum recordamur. Necesse est autem, quod ista cognitio pertineat ad eandem potentiam, quae conservat species illas in absentia, quia, ut dicit D. Thomas, oportet, quod ea, quae fuerunt considerata, iterum ad memoriam revocentur, ergo maxime pertinet ad memoriam ipsa excitatio, qua aliquid revocatur seu incipit habere actualem considerationem. Haec autem excitatio non potest fieri nisi per aliquem actum incipientem uti aliqua specie. Ergo si ipsa memoria excitatur, debet producere actum, in quo excitatio consistit, qui est uses speciei, et consequenter qui sit cognitio, quae sola est usus speciei.

Nec potest dici, quod excitatio fit non in ipsa potentia conservante speciem, sed in potentia apprehendente, quae est distincta ab ea, qua conservat speciem. Nam contra est, quia ipsa excitatio non fit nisi utendo specie. Ergo si in potentia apprehendente non datur species, sed in conservante, non poterit ipsa apprehendens excitari, nisi prius per aliquem motum talis determinata species transferatur a potentia conservante ad apprehendentem. Quomodo autem potest transmitti illa species a potentia conservante, si non cognoscit aut discernit, quaenam species transmittenda sit ad talem excitationem? Sed si expectat aliquem motum localem, quo species illa moveatur et transferatur ad potentiam apprehendentem, ut primo excitetur, restat difficultas, quomodo sine cognitione aliqua dirigatur motus ille localis, ut hanc speciem potius deferat quam illam, cum ibi non sit obiectum praesens, a quo species immittatur, nec potentia cognoscens, quae dirigat, cum per usum talis speciei fiat prima cognitio seu excitatio. Quod totum cessat, si ipsamet potentia, quae conservat speciem, per illius usum excitetur.

Secundo colligitur distingui debere memoriam ab aestimativa, ut sentit D. Thomas quaest. de Anima art. 13. et 1. p. q. 78. art. 4. et q. 79. art. 7. ad 2., non solum propter diversum temperamentum et organum, quod exigit memorativa, ut retineat, et aestimativa, ut apprehendat, sed etiam propter diversum modum cognoscendi, quia memorativa respicit obiectum ut praeteritum, et ita abstrahit a praesentia rei et ab immutatione obiecti exterioris, et ita importat motum animae ad res, apprehensiva autem fit per motum rerum ad animam. Nam licet aestimativa apprehendat res insensatas, illas tamen apprehendit ut praesentes, v. g. inimicitiam lupi, quando lupus est praesens. Istae autem differentiae inter memorativam et apprehensivam sufficiunt ad inducendam diversitatem potentiarum apprehensivarum, cum sint potentiae materiales, quae non possunt aliquo altiori et eminentiori modo unire illas rationes. Quomodo vero appetitus sensitivus non distinguatur penes absens et praesens sicut potentiae apprehensivae, iam supra diximus art. praec., eo quod appetitus eandem rationem formalem respicit ex parte potentiae in appetibili praesenti vel absenti, cum tendat per modum motus et inclinationis ad res. Pertinet autem ad eandem potentiam motivam ferri ad terminum adhuc non existentem, sed absentem, et tangere illum acquisitum et praesentem. Potentiae vero apprehensivae distinguuntur penes diversam abstractionem seu immaterialitatem, secundum quam trahit res ad se, et haec est diversa, secundum quod magis vel minus est dependens ab ipsa materiali praesentia obiecti.

Sequitur tertio cogitativam et reminiscentiam in homine non distingui ab aestimativa et memoria, sed esse ipsasmet potentias cum quadam perfectione participata ex coniunctione ad rationem, secundum quam discurrere possunt circa sua obiecta singularia, quod quidem pertinet ad diversum modum operandi, non ad diversam potentiam, quae solum ex diversa immaterialitate obiecti diversificatur per se. Unde eadem potentia intellectus procedit et sine discursu in actibus primorum principiorum, et cum discursu in aliis sine variatione potentiae, et appetitus sensitivus in nobis participat aliquid libertatis, ut docet D. Thomas in 1. 2. q. 74. art. 3., et tamen non est alia potentia specie diversa ab appetitu sensitivo non habente talem libertatem.

Dico QUINTO: Non inveniuntur omnes sensus interni in omnibus animalibus, sed sensus communis invenitur in omnibus, tam perfectis quam imperfectis, imaginativa vero et memoria non invenitur in omnibus, et probabile est, quod neque aestimativa.

Sumitur haec conclusio ex variis locis Aristotelis et D. Thomae. Nam in. 3. de Anima textu 156., lect. 5. apud D. Thomam, negat phantasiam quibusdam animalibus, ut formicae, api et vermi. Explicat autem D. Thomas, quod imperfecta animalia habent phantasiam indeterminatam, non autem determinatam et distinctivam a sensu. Non enim phantasiantur aliquid, nisi dum moventur a sensibili, quod utique est proprium sensus communis, qui solum movetur in praesentia sensibilium. Postea Philosophus infra textu 56., lect. 16. apud D. Thomam, dicit, quod omnia animalia, etiam imperfecta, habent phantasiam et appetitum, quia cum laeduntur, retrahunt se et dolent, cum autem aliquid conveniens sentiunt, dilatantur. Habent ergo appetitum, quia dolor et delectatio ad appetitum spectat. Ergo phantasiam, id est sensum internum habere debent; appetitus enim non movetur nisi a sensu interno, id est iudicio convenientiae vel disconvenientiae rei. Sed addit phantasiam illam solum moveri ad praesentiam sensibilis et cum tangitur animal, non autem percipere aliquid distans, ad quod moveatur vel fugiat, et sic phantasia non est ibi aliquid praeter sensum communem, qui percipit ad praesentiam sensibilis convenientiam vel disconvenientiam ipsi sensui. Item in libro de Memoria et Reminisc., lect. 2. apud D. Thomam, dicit omnia immobilia animalia carere memoria. Et luculenter explicat ista loca S. Thomas 1. Metaph. lect. 1., ubi solum ponit memoriam in his, quae moventur ad distans, quibus convenit motus progressivus.

Itaque in omnibus animalibus etiam solum tactum habentibus, aliquis sensus interior datur, scilicet sensus communis, quia, ut dictum est, habent appetitum, quia habent dolorem et contrahunt se, quando punguntur, et delectationem, quia dilatant se, quando sentiunt aliquid conveniens. Ergo habent apprehensionem internam, quia oportet, quod cognoscant ipsam sensationem externam, quia dolor, quo refugiunt, non respicit solum obiectum ad extra in se, sed sensationem eius ut disconvenientem. Et similiter appetitur delectatio, quia appetitur sensatio conveniens circa aliquod obiectum; de tali enim sensatione delectatio habetur. Non potest autem cognosci sensatio externa conveniens vel disconveniens per ipsummet sensum tactus, alias reflecteret super se, ergo indiget sensu interno cognoscente talem sensationem et convenientiam vel disconvenientiam eius. Et sic sumendo phantasiam communiter pro quocumque sensu interno, in omnibus animalibus datur phantasia.

Quod vero in animalibus imperfectis non sit phantasia distincta a sensu communi, id est imaginativa, probatur, quia secundum D. Thomam 1. Metaph. cit. tres sunt gradus in animalibus. Quaedam enim non cognoscunt rem distantem aliquo modo, sed solum per contactum; quaedam percipiunt rem distantem saltem imperfecte, licet non omni modo; quaedam perfecte et omni modo.

Animalia primi generis sunt, quae non habent sensum percipientem res per medium extrinsecum, sicut sunt visus, auditus et olfactus; sed solum per tactum et gustum, et talia animalia non recipiunt rem distantem et consequenter carent motu progressivo, qui solum movetur ad rem distantem. Unde etiam carent sensu cognoscente rem in absentia, quae est imaginativa distincta a sensu communi, quia si non cognoscunt rem distantem, sed solum coniunctam per contactum, multo minus poterunt cognoscere in absentia.

Animalia vero secundi generis habent quidem aliquem sensum percipientem rem distantem et per medium extrinsecum emittentem species, v. g. visum, et consequenter possunt percipere res in absentia et habere motum progressivum, et sic competit illis memoria seu imaginativa, quae percipit res in absentia. Et tamen sensus internus in eis habet aliquam indeterminationem et confusionem, ratione cuius negavit illis Philosophus in 3. de Anima textu 15. phantasiam distinctam, scilicet a sensu communi, unde cognoscunt rem absentem cum dependentia ab aliquo actuali exercitio, quod faciunt, v. g. dum formica revertitur ad foveam, cognoscit illam, si vero interrumpatur eius semita, nescit reverti ad locum suum, sed vagatur. Et ita D. Thomas 3. de Anima lect. 5. dixit, quod ista animalia "non phantasiantur aliquid, nisi dum moventur a sensibili".

Denique animalia tertii generis habent perfectam memoriam et imaginativam, etiam capacem disciplinae et assuefactionis, ut canes, equi et alia, quae habent auditum et moventur perfecte ad res absentes, quas quaerunt vel fugiunt.

An vero imperfecta animalia habeant aestimativam, quae saltem in praesentia obiectorum cognoscat intentiones insensatas, dicimus probabilius esse, quod carent illa, loquendo de aestimativa determinata et distincta a sensu communi.

Et ratio est, quia huiusmodi animalia non percipiunt aliquid, nisi ut conveniens vel disconveniens ipsi sensui tactus, cum a nullo alio moveantur, et hoc in presentia ipsius obiecti tangibilis. Ad cognoscendum autem convenientiam vel disconvenientiam alicuius sensus sufficit sensus ipse cum iudicio sensus communis de actu eius. Caret vero aestimativa perfecta, quae cognoscit convenientiam vel disconvenientiam non solum sensus proprii, sed etiam universaliores utilitates vel disconvenientias, quia si carent illis sensibus externis, qui magis spirituales sunt quam tactus, quanto magis aestimativa, quae longe perfectior est istis. Unde dicit S. Thomas in 3. de Anima lect. 16., quod huiusmodi animalia non imaginantur aliquid distans, quia nihil imaginantur nisi ad praesentiam sensibilis. Sed cum laeduntur, imaginantur illud ut nocivum et retrahunt se, et cum delectantur, extendunt se super illud, et sic in eis est phantasia vel concupiscentia imperfecte, in quantum imaginantur aliquid ut conveniens, non autem ut hoc vel illud, hic aut ibi, sed habent confusam imaginationem. Negat ergo illis species illas insensatas de hoc aut illo, hic aut ibi etc., quod est negare aestimativam.

Dico ULTIMO: Organa sensuum interiorum ita sunt disposita, quod sensus communis est in prima parte frontis, eique fere coniunctum est organum imaginativae. At vero aestimativa est post mediam partem cerebri, et memoria declinat ad partem ultimi capitis seu ad occipitium.

Et loquimur de animalibus perfectis; nam in imperfectis solum oportet assignare organum eius sensus, quem habent. Et animalia, quae secta vivant, non habent sensum communem in aliqua parte determinate cerebri, sed ubicumque sensus et motus vigere potest etiam post divisionem, ibi est organum sensus interni sicut et appetitus. Nam cum ille motus, quem faciunt postquam sint divisa, sit progressivus, oportet, quod procedat ab appetitu, et consequenter supponat sensum internum, a quo appetitus dirigatur; et praesertim cum istae partes divisae doleant, si pungantur, et retrahunt se, dolor autem est actus appetitus. Ergo sicut appetitus est divisibilis et diversus resultat in illis partibus diversis, quia sufficit ad illum quaelibet dispositio organorum ob imperfectionem suam, ita et sensus communis.

Loquimur ergo de animalibus perfectis, in quibus sensus interni sunt in capite et dependenter a cerebro, ita ut eo diviso non sentiant. Omitto enim sententiam, quam saepe insinuat Aristoteles, quod isti sensus interni sint in corde, quod non potest intelligi nisi radicaliter, quatenus ex corde ut ex radice dimanat calor vitalis et spiritus vitales, a quibus pendet omnis operatio vitalis. Si vero intelligatur non de organo radicali, sed de proximo, sustineri non potest, cum videamus ex laesione capitis laedi istas potentias internas. Unde S. Thomas absolute ponit in capite omnes sensus internos et externos 3. p. q. 8. art. 1. Et de internis idem habet 1. p. q. 78. art. 4. Et specialiter opusc. 43. cap. 4. assignat organa sensuum internorum modo a nobis posito.

Et communiter apud philosophos et medicos assignantur tres cellulae in cerebro, prima in fronte, quae per quandam interpositionem dividitur in duas, quarum prima, quae deservit sensui communi, quia humidior est et aptior ad apprehendendum, ibique inveniuntur terminari omnes viae, quae ducunt ad sensus externos. Aliae duae cellulae sunt in posteriori parte capitis a medio. Et prima, quae est magis in media parte capitis, servit pro aestimativa seu cogitativa. Quae vero declinat ad posteriorem partem capitis, servit pro memoria, quia pars illa siccior est et aptior ad conservandas species, et si ibi fiat laesio, sentimus quoque memoriam laedi. Et hoc etiam iuvat ad ponendas istas potentias distinctas, quia inveniuntur istae cellulae seu organa distincta pro ipsis potentiis, licet aliqui medici dicant eas deservire pro aliis ministeriis, v. g. pro efformandis spiritibus animalibus vel pro excrementis cerebri evacuandis.

At vero P. Suarez libro 3. de Anima cap. 31. n. 7. concedens cum Galeno istas tres cellulas interiores dicit eas non deservire pro diversis potentiis, sed pro diversis partibus seu officiis eiusdem potentiae. Quod est reducere difficultatem fere ad quaestionem de nomine, an sint illae partes seu officia vocanda potentiae. In potentiis enim materialibus, quae non habent tantam perfectionem et eminentiam, si inveniuntur distincta organa cum diversis temperamentis et diversa officia seu actus, cur non ponemus distinctas potentias, cum haec sint principia distinguendi illas?