|
Primo argui potest ad probandum, quod in ratione cognoscitivi non
differunt imaginativa et sensus communis, aestimativa et memoria,
illis argumentis, quibus art. 1. praec. arguebatur istas potentias
absolute non distingui, praesertim quia distinctio penes absens et
praesens, penes apprehendere et retinere et similia, solum sunt
differentiae accidentales in genere cognoscitivo; tunc quia eisdem
speciebus cognoscitur absens et praesens; tum quia in intellectu
conveniunt eidem potentiae; tum quia in appetitu sensitivo non variatur
potentia penes absens et praesens, licet variari possint actus; tum
quia ex parte organi non videntur reperiri nisi tria loca vel cellulae
pro potentiis interioribus. Denique quia etiam sensus communis
apprehendit res absentes, ut patet, quando in somno apprehendit, ut
docet S. Thomas 1. p. q. 84. art. 8. ad 2. Ergo ratio
absentis non distinguit sensum communem ab imaginativa.
Ad haec omnia iam RESPONSUM EST praec. art. Et in summa
diximus ex D. Thoma 1. p. q. 79. art. 7. ad 2. rationem
praeteriti et praesentis ex parte obiecti posse distinguere potentias
apprehensivas materiales, non vero potentiam intellectivam, eo quod
ista ex suo genere et propria ratione obiectiva abstrahit a
conditionibus materialibus et respicit res in universale. Unde modus
praeteriti vel praesentis, qui sunt modi singularitatis, non possunt
variare potentiam intellectivam, bene tamen potentiam sensitivam, quae
versatur circa singularia secundum immutationem, qua ab obiecto
immutatur potentia et trahuntur res ad ipsam. Unde quod ista mutatio
pendeat a praesentia sensibili et singulari ipsius obiecti vel ab illa
abstrahat et independenter ab illa moveat, diversum modum abstractiorem
ponit in ipsa immutatione et motione obiecti.
Appetitus autem non trahit res ad se neque immutatur ab illis
intentionaliter, sed inclinatur in res apprehensas et movetur ab anima
ad res. Unde modus tendendi per inclinationem et motam ad res ipsas
non variat modum potentiae penes absens et praesens, quin potius eadem
vis motiva debet respicere absens, ut tendat, et praesens, ut
quiescat, licet diversi actus sint tendere et quiescere per modum
appetitus.
Quod vero eisdem speciebus utantur istae potentiae, iam supra
diximus, quod etiamsi essent eaedem species ex parte obiecti
repraesentati, non tamen ex parte modi utendi illis et repraesentandi,
quia sensus communis utitur speciebus sensibilibus ut combinatis ad
iudicandum et discernendum tam de illis quam de actibus sensuum
externorum, et sic non solum repraesentant res ipsas, sed etiam actus
potentiarum, quod non est in sensu externo. In imaginativa autem
adhuc diversimode combinantur, tum quia diversas species componit
imaginativo modo, tum quia depurat species a dependentia praesentiae.
Constat autem ad diversum lumen specie posse easdem species sufficere
cum diversa combinatione et modo utendi, sicut in diversis scientiis et
habitibus naturalibus et supernaturalibus.
Quod vero sensus communis dicatur cognoscere res in absentia, iam
supra diximus formaliter et per se sensum communem semper ferri in
praesens, vel quod in se praesens sit, vel quod appareat ut praesens.
Quodsi res non existens in se repraesentetur ad modum existentis, quia
species mediantibus spiritibus animalibus descendunt ad organa sensuum
externorum et inde revertuntur ad sensum communem quasi eiaculatae a
sensibus externis, ut aliquando accidit in somno et in praestigiis
etiam vigilantium, tunc sensus communis apprehendit res apparenter
praesentes seu repraesentatas per modum praesentiae, licet
hallucinetur, sed tamen imaginativa et memoria apprehendunt res,
etiamsi non appareant, ut praesentes, sed sub ratione praeteriti aut
imaginabilis.
Secundo arguitur ex P. Suarez libro 3. de Anima cap. 30. n.
13. Nam potentia, quae cognoscit abstractive et in absentia
obiecti, potest etiam cognoscere in praesentia. Nam impossibile est,
quod cognoscat abstractive, nisi aliquando in praesentia obiecti fuerit
immutata, siquidem debet recipere species ab ipsis obiectis, prout a
sensibus externis percipiuntur, id est in eorum praesentia. Ergo si
tunc attendat memoria vel phantasia ad cognoscendum id, cuius recipit
species, cognoscet rem ut praesentem, et sic non oportet ponere
distinctas potentias ad cognoscendum ut praesens vel ut absens,
siquidem eadem potentia cognoscit utrumque. Si autem ly "ut absens"
specificaret, numquam cognosceret praesens.
Quodsi dicatur non immutari imaginativam vel memoriam immediate in
praesentia obiecti, sed eo absente, ergo dum est praesens obiectum et
movet sensum, non immutatur phantasia, sed aliquo tempore post
immutabitur et interim nihil agitur in illa. Quod videtur contra
experientiam, quia eo ipso, quod sensus movetur ab obiecto, immutatur
etiam phantasia, ergo ita facile excipit species, sicut sensus
apprehendit, et sic non oportet, quod distinguantur. Quodsi non
simul cum sensu immutatur phantasia, sed aliquando post, ergo
oportebit, quod res aliquamdiu sit praesens sensui, ut possit
imaginativa vel memoria immutari, siquidem non tam facile mutatur, cum
tamen experiamur, quod statim ac res videtur attente, in memoria
remanent species.
Confirmatur, quia sicut sensus communis concurrit cum sensibus
externis ad suas sensationes, its et imaginativa. Nam si imaginamur
circa eandem rem, quam praesentem habemus, minime idem sentimus.
Ergo non oportet distinguere phantasiam a sensu communi vel memoriam ab
aestimativa ratione absentiae vel praesentiae.
RESPONDETUR, quod licet memoria vel imaginativa immutentur
in praesentia obiecti et tunc illud cognoscant, adhuc tamen
distinguuntur a sensu apprehendente, quia sensus apprehendens solum in
praesentia obiecti et dependenter ab illo et sistendo in illo
cognoscit, memoria autem et imaginativa cognoscit in praesentia
obiecti, non sistendo ibi nec dependenter ab illa, sed ut possit etiam
in absentia percipere, quod est praecipuum, ad quod ordinatur. Et
ita quod cognoscat in praesentia, non est per se in istis potentiis,
sed propter alia, scilicet ut cognoscant etiam in absentia, ad quod
tamen requiritur, quod prius recipiant species in praesentia, et dum
recipit, cognoscit. Nec tamen superfluit sensus apprehendens tantum
in praesentia, quia in memoria non solum servantur species
repraesentantes obiectum externum, sed etiam repraesentantes ipsum
actum visionis vel auditionis. Recordamur enim nos vidisse vel audisse
et cognovisse et iudicasse de obiectis et de actibus sensuum. Ergo
oportet, quod quando species imprimuntur ipsi memoriae, iam supponatur
cognitio et iudicium consummatum de ipsis obiectis sensuum et de actibus
eorum et de differentia et convenientia obiectorum inter se. Hoc autem
non fit per ipsos sensus externos, qui non iudicant de actibus propriis
vel de differentia aliorum obiectorum. Ergo ut ista in memoriam
referantur, oportet, quod ante memoriam sint cognita, et cum non
possint a sensibus externis cognosci nisi obiecta tantum, non actus,
oportet pro illis poni sensum apprehendentem internum praeter memoriam.
Ad id, quod dicitur ita facile immutari phantasiam sicut sensum
communem, respondetur ita facile quoad impressionem, sed non quoad
retentionem specierum, neque quoad formationem ex diversis speciebus
praeconceptis, neque quoad cognitionem in absentia. Unde ea quae
leviter videmus, non perfecte retinemus, sed facile obliviscimur. Si
autem aliquando retinemus, hoc est vel ex bonitate dispositionis vel ex
nimia attentione, quae aequivalet pluribus aliis actibus non ita
perfectis. Requiritur autem diversa dispositio ad retinendum vel ad
apprehendendum in absentia, quam ad apprehendendum dependenter a
praesentia obiecti.
Quodsi instes: Nam phantasia unicam rationem formalem debet habere,
qua feratur in obiectum; propria autem eius ratio est cognoscere in
absentia, et per hoc distinguitur a sensu communi, ergo numquam
poterit cognoscere praesentia, quia non potest sub ratione absentis
cognoscere illa. Debet autem cognoscere praesentia, siquidem
immutatur et recipit species ab obiectis praesentibus, et cum sit
cognitio a sensu dependens, in praesentia eius etiam formatur,
excipiendo autem species statim cognoscit, quia formatur illis. Ergo
potest phantasia cognoscere praesentia.
Respondetur phantasiam cognoscere praesentia, quando actu movent
sensum, sicut etiam intellectus ea cognoscit, sed non sub ratione
praesentiae tantum, id est dependenter ab immutatione ipsius sensibilis
praesentis, sed sub ratione altiori, id est sub ratione imaginativae,
quod ad praesentia et absentia se potest extendere, sine alligatione
tamen ad praesentiam. At vero memorativa numquam cognoscit
praesentia, sed semper sub ratione praeteriti seu memoriae, res vero
insensatas praesentes aestimativa percipit.
Ad confirmationem respondetur imaginativam non concurrere per se ad
sensationes externas, neque istas ab illa per se dependere, quia
possumus bene sentire aliquid sine hoc, quod imaginemur, licet
aliquando simul possimus sentire et imaginari, sed hoc est per accidens
et concomitanter.
Tertio arguitur ad probandum non dari aestimativam, quia species illae
insensatae, quas dicimus deservire huic potentiae, ut odium,
amicitia, filiatio etc., excedunt omnem rationem sensibilem, sunt
enim relationes, quae nec sunt sensibile proprium neque commune, cum
inter illa non numerentur, neque per accidens, cum non sint
substantia, ergo excedunt omnem rationem sensibilis. Item quia non
potest cognosci, quod hoc sit conveniens vel nocivum isti vel illi,
nisi per comparationem huius ad illud. Uti autem comparatione non
convenit nisi potentiae discursivae, quae collativa est, non sensui,
ut sensus est et ut invenitur in brutis. Denique istae species
insensatae non possunt advenire per sensus externos, quia ab illis non
percipiuntur. Nihil autem ad internos sensus transit, nisi quod per
externos percipitur. Nec sensus externus potest generare species ita
perfectas et supra se excedentes, sicut sunt species insensatae.
RESPONDETUR ad primam partem argumenti non cognosci
relationes a sensu interno sub proprio modo relationis, scilicet cum
comparatione ad terminum vel discursu neque in universali, sed ut se
tenent ex parte fundamenti seu ut exercentur in illo, non ut in actu
signato et secundum se relatio potest apprehendi. Fundamentum autem
est res ipsa sensibilis prout convenientiam vel disconvenientiam
fundat. Sic autem non sentitur a sensu externo, quia illud fundare
convenientiam vel disconvenientiam non est color vel sonus aut odor vel
aliquid, quod sensu externo percipitur, ipsa tamen relatio ut
condistincta a fundamento et ut comparative accepta ad terminum non
attingitur per aestimativam sine collatione. Et cum dicitur, quod
tales relationes non sunt aliquo modo sensibiles per se vel per
accidens, respondetur, quod directe non sunt aliquod tale sensibile
nec formaliter, bene tamen fundamentaliter, quatenus in illis
fundantur, sicut in natura et qualitatibus lupi fundatur contrarietas
ad ovem. Et non est necesse, quod omnia, quae cognoscuntur in
intellectu vel sensu interno, sint cognita per sensum externum, sed
sufficit, quod in specie, quae emittitur ab obiecto et deinde a
sensu, virtualiter contineantur illa omnia et explicari possint in
potentia superiori. Et sic dicit D. Thomas 1. p. q. 78.
art. 4. ad 4., "quod licet operatio intellectus oriatur a sensu,
tamen in re apprehensa per sensum intellectus multa cognoscit, quae
sensus percipere non potest, et similiter aestimativa, licet inferiori
modo". Itaque bene potest cognosci per sensum internum aliquid, quod
directe et formaliter a sensu externo non cognoscatur, sed sit modus
aliquis seu respectus fundatus in illis sensibilibus et in eis
contentus.
Ad secundam partem respondetur in brutis non esse necessariam
comparationem collativam, sed sufficere naturalem instinctum, quo
immediate repraesentet rem aliquam ut nocivam vel ut convenientem.
Naturalis autem instinctus dicit quamdam determinationem naturae et
necessariam tendentiam ad aliquid, comparativa autem cognitio fit cum
quadam indifferentia, qua extrema comparantur, ita ut resolvatur
aliquid in sua extrema vel compositivo modo fiat ex illis. Quod quidem
in homine aestimativa cum collatione et discursu quodam facit, quem
participat ex coniunctione ad rationem, ut S. Thomas docet 1. p.
q. 78. art. 4. ad 5., ideoque vocatur cogitativa, quia
cogitando seu comparando seu conferendo cognoscit. In brutis autem non
fit cognitio per comparationem et collationem extremorum, sed per
naturalem instinctum, id est ex ipsa vi et inclinatione naturae
habentis potentiam ad cognoscendum nocivum vel conveniens ex ipsa
determinatione naturae, non ex comparatione extremorum, ut docet D.
Thomas quaest. de Anima art. 13. et 2. 2. q. 47. art.
15. ad 3. et 1. 2. q. 13. art. 2. ad 3. Et sicut iste
instinctus naturalis datur ab auctore naturae ad apprehendendum
conveniens vel disconveniens, ita ad iudicandum, quod hic et nunc sit
conveniens sibi vel disconveniens. Nam ad hoc totum se extendit
naturalis instinctus, qui est non solum ad apprehendendum, sed etiam
ad discernendum seu iudicandum, sicut etiam reliqui sensus discernunt
inter sua obiecta, non quidem cum aliqua comparatione seu collatione,
sed quia non unum tantum obiectum, sed plura possunt attingere, et
unum distincte ab alio, et non confuse, ideo dicuntur discernere inter
illa. Sic aestimativa discernit seu iudicat de convenientia vel
disconvenientia rei ipso naturali instinctu seu determinatione
potentiae, qua cognoscit ista distincte.
Ad tertiam probationem respondetur species insensatas accipi per sensus
exteriores, non ut formaliter cognitas ab eis, sed ut virtualiter
contentas in ipsis rebus sensibilibus, quas apprehendunt. Res enim
insensatae continentur et accipiuntur ex sensatis, nec est necesse,
quod omnia, quae cognoscuntur ab intellectu vel sensu interno,
cognoscantur formaliter in externo, sed sufficit in obiecto illo
contineri, ut ex illo accipi possint, ut seq. art. amplius dicemus.
Ultimo arguitur: Quia si memoria est potentia cognoscitiva, ut
diximus, non differet ab aestimativa, ut diximus. Non differet ab
aestimativa, quia cognoscet per easdem species, per quas
apprehensiva, quia eas conservat. Nec sufficit dicere, quod una
cognoscit in praesentia et alia in absentia, quia, ut vidimus,
aliquando apprehensiva, ut sensus communis, apprehendit in absentia,
ut in somniis, et similiter memoria aliquando cognoscit in praesentia,
ut cum accipit species ad conservandum, tunc enim movetur ab obiectis
praesentibus.
Confirmatur, quia si potentiae memorativae sunt cognoscitivae, semper
actu cognoscerent, quia semper habent species sibi inhaerentes et se
informantes, quod sufficit ad cognitionem. Denique D. Thomas
opusc. 14. in principio dicit, quod "memoria non habet aliquem
actum, sed loco actus solum tenet, quasi parata capienti a se".
Ad haec omnia iam supra RESPONDIMUS potentiam apprehensivam
et memorativam habere easdem species, sed diverso modo ordinatas,
scilicet cum dependentia a praesentia et mutatione obiecti vel sine
illa, cum quo tamen stat, quod potentia apprehensiva possit rem in se
absentem, apparenter tamen praesentem cognoscere quasi in imagine; sic
enim solum attingitur res absens materialiter et per accidens,
formaliter autem ut praesens. Et similiter memorativa aliquando tangit
rem praesentem, quia accipit speciem ab illa, non tamen ibi sistendo
et ab ea dependendo, sed sub ratione praeteriti formando, ut possit
memorari.
Ad confirmationem negatur sequela, quia bene stat species actu
inhaerere potentiae quoad suam entitatem, non tamen actu repraesentare
ex defectu excitationis usus talis speciei, sicut quando dormimus.
Non enim species semper repraesentative informare, sed aliquando solum
entitative constat, quando sunt in aere. Videatur S. Thomas 1.
p. q. 79. art. 6. ad 3. et 2. Contra Gent. cap. 74.
in fine, ubi ostendit, quomodo in intellectu possint species
conservari, etsi actu non intelligat. In illo autem loco ex opusc.
14. loquitur expresse D. Thomas non de memoria sensitiva, sed de
intellectiva, quae non habet distinctum actum ab ipso intellectu neque
est potentia distincta ab illo, sed solum dicitur memoria, quia
conservat species, ut infra q.10. dicemus.
|
|