ARTICULUS IV. QUAE SINT SPECIES IMPRESSAE ET EXPRESSAE IN SENSIBUS INTERNIS.

SUPPONIMUS dari species in sensibus internis, sicut datur cognitio. Quodsi illae potentiae internae sunt altiores in cognoscendo, etiam requirunt altiores species vel saltem altiori modo ordinatas, ut cognitio elevatior elici possit. Specialiter autem quando obiecta repraesentata sunt altioris abstractionis, ut intentiones insensatae, requirere videntur aliquas species perfectiores et elevatiores repraesentantes tales intentiones, sicut odium, inimicitiam, filios, parentes etc. Istae enim formalitates non repraesentantur in sensibus externis, et tamen cognoscuntur ab internis, ergo datur aliquod principium repraesentativum illarum, quod non debet esse ita materiale et imperfectum, quod sistat in ipsis rebus sensatis, sicut sistunt sensus externi; ergo perfectior species debet esse quam species sensus externi, quae solum repraesentat res sensatas. Unde immerito Suarez negat istas species insensatas libro 3. de Anima cap. 9. n. 12. et 13. Quodsi velit dari quidem illas, sed non distinctas a sensatis repraesentantibus subiecta intentionum insensatarum, non contendo, dummodo distinctae esse debeant et perfectiores quam illae, quae solum repraesentant res sensatas, et nullo modo intentiones insensatas, ut in sensibus externis.

Quare de istis currit DIFFICULTAS, qua virtute et a quo agente generentur istae species insensatorum, quae perfectiores sunt sensatis, et ab imperfectiori numquam perfectius generatur.

RESPONDETUR ERGO species istas insensatas colligi ex ipsis sensatis, quia in ipsis continentur tamquam intentiones eis convenientes.

Sed qua virtute ab istis speciebus sensatis educantur, cum sint superiores illis, est duplex modus dicendi, et utrumque probare videtur Mag. Baņez 1. p. q. 79. art. 3. dub. 1. ad 2. argum. in fine.

Primus est, quod illa species insensata sit ab ipso obiecto sensibili emittente ex se immediate species istas ad potentias interiores per sensus externos. In quo illud semper difficultatem facit, quomodo, cum illae species indifferenter per aerem diffundantur, non percipiantur ab omnibus, sed si lupus v. g. emittit species inimicitiae respectu ovis, sola ovis percipit illam inimicitiam lupi, non vero alia animalia, ut canis vel homo etc., quia licet illa inimicitia lupi non repraesentetur ut contraria cani, sed ovi, tamen hoc ipsum dicimus, quod percipiet canis, scilicet quod lupus sit inimicus ovi, et non ipsi cani, siquidem species illa repraesentans inimicitiam ad ovem aeque diffunditur ad sensus canis et aliorum animalium, qui in eodem medio sunt, et sic omnes percipient, quod lupus sit inimicus ovi, quia specie illa informantur. Quodsi hoc semel concedatur, eadem ratione percipiet quodlibet animal quaslibet intentiones insensatas, sive ad se pertineant sive ad alium, v. g. quod lupus sit amicus alterius lupi, quod ista palea sit utilis ad nidificandum tali avi, quod ista herba sit nociva tali animali vel conveniens alteri, et denique omnes istae intentiones, quae sunt innumerabiles a quibuscumque percipientur, quia omnium sensus aeque actuant et informant utpote ab obiectis immediate emissae, cum tamen nos nihil tale sentiamus.

Alter modus dicendi est, quod istae species insensatae non fiunt immediate ab obiectis exterioribus, sed quod fiunt ab ipso animali, a quo solo percipitur illa intentio, idque virtute animae utentis sensitiva potentia ut formativa illarum specierum. Unde dicit S. Thomas opusc. 43. cap. 4., "quod aestimativa est virtus apprehendens de sensato, quod non est sensatum, sicut ovis inimicitias lupi". Ubi pondero, quod dicit apprehendere hoc ex sensato, non ex sensibili; obiectum autem prout extra non est sensatum, sed sensibile. Itaque ab illa potentia, in qua obiectum redditur sensatum, fiunt virtute animae species illae elevatiores seu quae dicuntur insensatae, quia sicut in anima est virtus radicalis ad apprehendendum intentiones insensatas ex praesuppositione cognitionis rerum sensatarum, ita est virtus ad hoc, ut species sensatae, licet crassiores et imperfectiores sint, possint immittere species perfectiores insensatas virtute ipsius animae operantis per potentiam sensitivam tamquam per instrumentum naturaliter motivum superioris potentiae; ad hoc enim dantur sensus externi, ut moveant internos saltem virtute animae. Ad quod etiam valde iuvat virtus coelestis, quae eminentiam habet ad influendum super actiones intentionales, ut dicit D. Thomas q. 5. de Potentia art. 8.

Imo haec eadem difficultas currit in obiectis ipsis materialibus externis respectu sensuum externorum, quomodo scilicet possint obiecta ita materialia et crassa producere species illas, quae sunt magis immateriales et perfectas quam accidentia materialia, quae repraesentant. Et tamen dicimus ab obiectis emitti, quia sensibilia sunt ex natura sua, et praesertim quia quantum ad hanc actionem emittendi species intentionales subordinantur virtuti coelesti, quae ad intentionales actiones habet eminentiam.

Eodem etiam modo dicemus, quod species semel receptae in sensibus habent vim movendi aestimativam eius, in quo sunt, et consequenter emittendi species insensatas, quae sunt perfectiores, contentae tamen in ipsis obiectis sensatis, idque faciunt tum virtute animae, tum virtute coelesti, quae sunt virtutes superiores.

Quae sit autem, haec virtus anima? Iam diximus esse potentiam sensitivam inferiorem, non ut cognoscitiva est suo modo inferiori, sed ut activa et motiva est potentiae superioris. Sic enim est productiva speciei non sibi, sed superiori potentiae deservientis, et sic operatur virtute animae, quae eminenter omnes potentias continet et dat isti inferiori motivam vim superioris in emittenda specie.

Ex quo patet ad rationem dubitandi, scilicet qua virtute fiant, cum sint perfectiores quam species sensatae; hoc enim ex dictis iam solutum est.

Alius modus formandi istas species datur non per simplicem et naturalem emissionem ab obiectis vel potentiis inferioribus, sed per formationem ipsiusmet aestimativae, quae ex praeconceptis speciebus format alias non minus quam imaginativa. Sed haec formatio praesupponit praecessisse iam aliquam speciem eamque fuisse praeconceptam, ideoque illa formatur ex idolis seu speciebus expressis, de quibus statim dicemus.

Secunda ergo difficultas est circa speciem expressam seu idolum, quod formant potentiae interiores cognoscentes rem in absentia. Constat enim ponendam esse istam speciem expressam ex parte termini cognitionis, et non sufficere speciem impressam, quae se tenet ex parte principii. Et generaliter est necessaria pro omni cognitione, sive in praesentia sive in absentia rei, eo quod obiectum mediante illa debet concurrere cum potentia ad eliciendam cognitionem. Exigitur tamen, quod etiam obiectum terminet talem cognitionem secundum esse proportionatum ad terminandum illam. Et ita si res sit absens, oportet, quod in aliqua imagine vel similitudine expressa repraesentetur, ut terminet cognitionem, et similiter si spirituali modo debeat cognosci a potentia. Unde D. Thomas 1. Contra Gent. cap. 53. dicit, quod species expressa debet formari, quando potest indifferenter cognosci res absens et praesens, et secundo quando res debet immaterialiter seu spiritualiter attingi, et in primo convenit cum intellectu imaginatio, quae etiam rem absentem cognoscit. Quae omnia uberius explicamus infra.

EST ERGO DIFFICULTAS, an ista species expressa seu idolum formetur ab ipsamet potentia cognoscente per illud, an ab alia exprimente et proponente illud potentiae, ut cognoscat. Facit enim difficultatem in hac parte tum auctoritas D. Thomae, tum ratio.

Auctoritas est opusc. 14., ubi inquit: "In verbis, quae imaginativa fiunt, non est ratio verbi expressa. Aliud namque est in ea, unde similitudo exprimit, et aliud, in quo terminatur; exprimitur enim a sensu et terminatur in phantasia, cum phantasia sit motus factus a sensu secundum actum". Et infra dicit, quod "intellectus non emittit ad aliquid aliud conceptiones suas, sicut facit sensus". Idem docet 4. Contra Gent. cap. 11., ubi inquit, quod "sensibile exterius formam suam exterioribus sensibus imprimit, a quibus procedit in imaginationem et ulterius in memoriae thesaurum. In quolibet tamen huius emanationis processu principium et terminus pertinent ad diversa; non enim aliqua potentia sensitiva in seipsam reflectit". Ita D. Thomas. Ubi rationem insinuat, quia videlicet potentia sensitiva non potest reflectere in seipsam, ergo neque intendere in speciem expressam inhaerentem sibi, at in ea cognoscat obiectum; sic enim in seipsa seu in aliquo sibi inhaerente cognosceret.

Confirmatur hoc, quia possunt fieri apparitiones in phantasia, non per aliquam vitalem actionem producendo imaginem, sed quia facta commotione in spiritibus animalibus seu sanguine, ubi resident species ex sensibus relictae, varie combinantur illae species et apparent ipsi phantasiae diversae repraesentationes, quas utique tamquam terminum repraesentatum intuetur et consequenter ut speciem expressam. Et quod hoc fiat per motum sanguinis et spirituum, et non per vitalem expressionem, constat, quia in somno apparent ista, imagines ex descensu sanguinis ad principium sensitivum et commovendo species, quae in ipsis spiritibus resident, ut ex Philosopho in libro de Somno et Vigilia docet S. Thomas 1. p. q. 111. art. 3. et q. 3. de Malo art. 4. et q. 16. art. 3. Et eadem ratione angelus vel daemon potest in ipsa phantasia apparitiones istas formare, per eandem commotionem spirituum et sanguinis, ut eisdem locis docet S. Thomas. Illa autem commotio localis angeli non est elicientia vitalis ipsius imaginativae.

NIHILOMINUS DICENDUM EST, quod species expressa seu idolum non formatur in phantasia seu potentia interiore nisi per actum vitalem potentiae cognoscentis, licet verum sit, quod species impressae, quae per modum principii debent concurrere ad cognitionem, locali motu possint imprimi et deferri ad ipsam phantasiam illamque excitare ad formandum tale idolum.

Et hoc solum intendit D. Thomas in locis praeallegatis; alias enim ex eo attribuit phantasiae necessitatem formandi idolum, quia indifferenter potest cognoscere absentia, in quo convenit cum intellecta. Ergo sicut in intellectu formatio verbi fit per cognitionem, etiam in phantasia.

RATIO AUTEM EST, quia species expressa est imago vitalis, quia repraesentat non ut principium cognitionis, sed ut terminus eius, et consequenter non ante vitalem actionem, sed post ipsam et dependenter ab ipsa, ut terminus eius, alias non esset expressa species et per modum termini repraesentans ipsi cognitioni. Ergo licet species impressa, quae est principium cognitionis, possit per motum extrinsecum advenire, tamen expressa, quae est terminus cognitionis et operationis immanentis, non potest per extrinsecam operationem, sed per cognitionem vitalem produci. Quod vero talis species expressa non possit formari ab una potentia et deservire alteri, ut in ea tamquam in termino cognoscat, patet, quia quod formatur ab una potentia, non potest esse terminus operationis elicitae ab altera, nec formaliter illi reddere rem cognitam et repraesentatam per modum termini. Sed si species formata ab una potentia repraesentata alteri, solum potest esse movendo illam obiective, siquidem extra illam est, et sic ut tale idolum seu imago repraesentaret et cognosceretur ab alia potentia, deberet emittere speciem sui ad illam, sicut imago exterior, quae obiectivo movet potentiam, per speciem sui movet illam. Si autem species expressa deberet informare aliam potentiam mediante specie a se emissa, iam non informaret ut terminus cognitionis, sed ut obiectum movens ad extra.

Ad auctoritates D. Thomae. Ad primam respondetur, quod negat verba imaginativae potentiae esse expressiva, non quia non sint formata per cognitionem aestimativae, sed quia in modo formandi dependent non a sola potentia et specie, sed etiam ab aliis motibus corporalibus et physicis, quibus species ipsae deferuntur a sensibus ad phantasiam vel ex memoria depromuntur, et agitatione et commotione spirituum aut humorum species ipsae disponuntur, ut moveri possit phantasia. Et haec motio aliquando fit ab ipsomet homine, non solum dormiente, sed etiam vigilante et per voluntarium usum, ut dicit D. Thomas q. 3. de Malo art. 4., aliquando etiam potest fieri a causa extrinseca. Et species, quae a sensu emittuntur ad phantasiam, vocat D. Thomas in eodem loco et aliis supra cit., quod sunt impressiones relictae a sensibus, quae in dormientibus descendent cum sanguine seu spiritibus ad principium ipsum sensitivum, et inde movent phantasiam, perinde ac si ab ipsis obiectis exterioribus moveretur. Impressiones autem illae non sunt species expressae, quia iste non movent cognitionem, sed sunt terminus actus seu cognitionis. Quia ergo expressio proprie loquendo debet esse partus quidam pure intentionalis et in genere cognoscitivo, ideo formatio illa verbi seu speciei, quae dependet necessario ab aliqua commotione physica et alteratione spirituum vel humorum, in quibus species disponuntur et deferuntur, cadit a propria et perfecta ratione expressionis, et ratione illius dicitur fieri cognitio illa et formatio verbi per immutationem extrinseci moventis, et non per expressionem perfectam, sicut fit in intellectu nostro. Cui licet phantasia ministret species ut instrumentum intellectus agentis in genere obiectivo et intentionali, tamen ipsae species impressae spirituales sunt et verbum, quod formant, spirituale est, unde non dependet ab aliqua physica commotione spirituum vel humorum aut alia alteratione physica, ut formetur, sed pure intelligibiliter exprimitur. Et tamen quia dependet a phantasmatibus, adhuc imperfectiori modo exprimit verbum quam angeli, ut dicit S. Thomas 4. Contra Gent. cap. 11.

Quod vero dicit D. Thomas, quod "intellectus non mittit ad aliquid aliud conceptiones suas sicut facit sensus", respondetur non intelligi, quod sensus mittat conceptiones suas, ita quod potentia, cui mittit, non formet conceptionem seu idolum, sed formatum ab alia recipiat, ut per illam formaliter cognoscat, sed intelligitur, quod conceptiones formatae a sensu mittunt ad illam species impressas eorum, quae concipiunt, quod tamen non facit intellectus, quia non habet potentiam supra se, quam moveat. Et in hoc sensu aperte loquitur D. Thomas Contra Gent. cap. 11.

Ad rationem respondetur non colligi, quod potentia sensitiva sit reflexiva, ex eo quod formet idolum et mediante illo cognoscat obiectum repraesentatum in illo, dummodo non cognoscat ipsum verbum in actu signato et tamquam obiectum cognitum, sed ut medium cognoscendi. Sicut etiam non reflectit supra ipsum actum, licet utatur illo tamquam medio cognoscente et tendente ad obiectum, sic utitur idolo formato ut repraesentante sibi obiectum extra tamquam termino producto ad repraesentandum aliud, non ut sentiatur in se, quod requirebatur ad reflexionem.

Ad confirmationem respondetur apparitiones, quae fiunt in somnio, non esse species expressas formatas a sensu et repraesentatas seu apparentes phantasiae, sed ut colligitur ex D. Thoma et Aristotele, species impressae, quae relinquuntur ex sensibus ponunturque in ipsis spiritibus seu sanguine. Delatae in phantasiam movent ipsam ad formandum idola et cognoscendum, sicut cum erat in vigilia. Contingit autem sic: Quando dormitur, obstructis viis seu meatibus sensuum externorum per vaporum copiam contingit per agitationem sanguinis et spirituum descendere spiritus ipsos ad principia sensitiva, id est ad organa sensuum sic obstructorum. Et quia species ab ipsis sensibilibus impressae in spiritibus illis sunt affixae, utpote cum per illos deferantur ab una potentia ad aliam, rursus tales species ab ipsis sensibus, in quos descendunt mediantibus spiritibus eiaculantur in phantasiam ipsamque movent eodem pacto, ac si sensus vigilaret, quia dum vigilat, non aliter movet phantasiam quam emittendo species in spiritibus inclusas ad illam. Et quia contingit istas species diversimode commisceri et combinari, et similiter ipsam agitationem spirituum et humorum aliquando esse magis turbulentam, aliquando magis sedatam et puram, inde etiam contingit somnia aliquando esse magis turbida et difformia, aliquando magis uniformia et pura, aliquando repraesentare res maxime distortas et monstruosas, aliquando proprias, prout fuerit combinatio specierum in illis spiritibus vel dispositio aut infirmitas phantasiantis. Et quia angeli vel daemones possunt intra cerebrum localiter movere spiritus et in illis combinare species, quae a principiis sensitivis mittantur ad phantasiam, inde est, quod variis apparitionibus possunt illam movere non solum in somnio, sed etiam in vigilia, et aliquando ita fortiter, quod putet aliquis se videre res extrinsecus, cum tamen solum sint species delatae ad principia sensitiva et inde moventes phantasiam maiori aliqua vivacitate a daemone procurata, ut ex locis D. Thomae cit. colligitur et affirmat in 2. dist. 8. q. 1. art. 5. ad 4.

An vero ista idola formentur aliquando per compositionem seu collationem, an simplici quadam formatione, respondetur, quod Avicenna, ut refert D. Thomas 1. p. q. 78. art. 4., posuit quamdam distinctam potentiam a ceteris, quae deserviret pro formandis speciebus secundum compositionem, ut ex specie auri et montis speciem montis aurei. Sed tamen, ut advertit D. Thomas, hoc, quod est formare per compositionem collativam, solum invenitur in homine, propter quod aestimativa in ipso dicitur cogitativa, quia conferendo et discurrendo circa intentiones singulares formare potest species. At vero bruta non hoc faciunt per compositionem collativam, sed naturali instinctu, et sic modo ipso et formali ratione procedendi illa formatio in brutis simplex est. Ceterum id, quod naturalis instinctus facit, combinatio est diversarum specierum, quae per agitationem humorum et spirituum inter se commixtae movent ad diversas res compositas repraesentandas. Et ita ex parte rerum repraesentatarum et combinationum specierum comparatio datur etiam in brutis, non ex modo cognoscendi et procedendi, quasi modo collativo et comparativo id faciant, sed per modum mixtionis specierum, quae commixtae faciunt formari idola repraesentantia res compositas et coacervatas.

Quodsi dicas: Cur similiter in sensibus externis non fit haec commixtio specierum sicut in internis, sed distincte unumquodque cognoscitur?

Respondetur etiam aliquando contingere in sensibus externis ex diversa dispositione medii, per quod deferuntur species, ut cum species soni aut odorum confunduntur, aut cum species visibiles refranguntur in angulis perspicillorum et multiplicantur aut confunduntur aut parvae apparent, ut in aliquibus speculis. Frequentius tamen id accidit in internis sensibus, tum quia medium, quo deferuntur species, sunt ipsi spiritus, qui aptiores sunt ad commixtionem istam propter sui velocitatem et mobilitatem; tum quia potentiae ipsae maiorem vim habent ad combinandum istas species et spiritus ipsos commovendos; tum quia minus pendent a praesentia et immutatione obiectorum quam sensus externi, et ita facilius obiecta mutant in speciebus.