SUMMA CAP. 9.

Ab isto capite incipit ultima pars libri tertii, in qua agit de potentia motiva et appetitiva per quinque capita hoc ordine: Primo agit de facultate motiva capite nono et decimo, per ipsam vero notificat de appetitiva, quae ad motum concurrit. Deinde comparat potentias seu principia animae quoad duo: Primo quomodo insint animalibus perfectis et imperfectis, capite undecimo; secundo, quaenam earum sint necessaria, quaenam utiles solum. Tandem in ultimo cap. comparat animam ad corpus ostendens, quomodo non possit esse corpus simplex, quod informatur ab anima.

Igitur in hoc capite nono agit de potentia locomotiva, motu scilicet progressivo, ostendendo, quid non sit, in capite sequenti ostendendo quid sit. Dividitur ergo hoc in duas partes.

IN PRIMA indicat dubitationem quamdam circa potentias animae, quomodo distinguantur et quot sint. Nam aliqui videbantur ponere illas indeterminate et sine fixo numero, alii dividebant in partem rationalem et irrationalem, contra quas divisiones agit disputative, non autem resolvit.

IN SECUNDA ERGO PARTE ostendit quod potentia locomotiva, de qua in praesenti agitur, nec est vegetativum nec sensitivum nec intellectivum nec appetitivum.

Non est vegetativum, tum quia motus progressivus non fit sine imaginatione, vegetatio autem, ut nutriri et augeri, ab imaginatione non pendet tum quia in plantis est vegetativum, et non progressivum.

Non est sensitivum, quia in multis animalibus invenitur sensus, et tamen sunt immobilia, ut quae adhaerent saxis, et hoc ex natura sua, non ex privatione alicuius potentiae debitae.

Non est intellectivum, quia nec est intellectus speculativus, cum hic non tractet de agendis, sed de naturis rerum in se considerandis, motus autem solum est de agendis, quia fit prosequendo vel fugiendo; nec est intellectus practicus, quia saepe proponitur et praecipitur aliquid fugiendum vel prosequendum, nec tamen sequitur motus, ut patet in incontinentibus.

Nec denique est appetitivum, quia continentes concupiscunt et appetunt, nec tamen moventur ad operandum.