SUMMA CAP. 10.

Assignat in hoc capite, quid sit potentia locomotiva, et quae principia ad motum concurrant, et facit tria.

Primo assignat principia dirigentia seu imperantia motum, scilicet cognitionem et appetitum. Secundo distinguit diversos modos appetitus. Tertio assignat omnia, quae concurrunt ad istum motum, non solum potentiam directivam, sed etiam organicam.

CIRCA PRIMUM nomine cognitionis seu intellectus comprehendit non solum intellectivam, sed etiam imaginativam; multi enim sequuntur phantasiam potius quam rationem, et in brutis nullam esse rationem constat. Similiter non intelligitur cognitio speculativa, sed practica, quia speculativa quaerit ratiocinari propter scire, practica autem propter operari seu movere. Sunt ergo ista duo principia motus progressivi, quia non movetur aliquis, nisi propter aliquem finem vel consequendum vel fugiendum, et hoc est appetibile. Appetibile autem movet appetitum, in quantum cognoscitur. Ergo cognitio et appetitus sunt principia motus, et haec reducuntur in unum principium, scilicet in ipsum appetibile cognitum, quod est primum, unde motus incipit in intellectu et appetitu.

CIRCA SECUNDUM docet esse duplicem appetitum, scilicet voluntatem, quae movetur ab apprehenso per intellectum, et sensitivum, qui movetur ab apprehenso per sensum. Et hos esse distinctos appetitus patet, quia contrariis motibus moventur; quod enim placet uni, displicet alteri, et e converso, ut patet in continentibus et in incontinentibus.

CIRCA TERTIUM docet tria concurrere ad motum progressivum, scilicet id, quod movet, id, quod movetur, et instrumentum motus. Id, quod movet, est duplex, scilicet movens immobile, et hoc est ipsum appetibile, et movens motum, et hoc est appetitus motus ab appetibili cognito intentionaliter. Id, quod movetur et non movet, est corpus. Instrumentum, quo movet, est pars organica, ut cor, quod in se habet principium et finem motus, quia pulsu et tractu quasi circulatione movet.