|
Dividitur hoc caput in duas partes: In prima ostendit, quomodo
conveniant principia motus progressivi animalibus imperfectis; in
secunda, quomodo perfectis.
CIRCA PRIMUM docet etiam imperfectissimis animalibus
convenire appetitum et imaginationem, quae sunt principia motus. Nam
appetitum in eis esse constat, quia dolent retrahendo se, si
pungantur, et delectantur dilatando se, si aliquid delectans
sentiant; hi autem sunt actus appetitus. Est etiam imaginatio, quia
appetitus non movetur nisi a propositione convenientis vel
disconvenientis, sed in aliquibus hoc proponitur valde confuse et
indeterminate, et ita non moventur in distans.
CIRCA SECUNDUM affirmat perfectissimo animali, quale est
homo, convenire perfectissime principium movendi, quia per appetitum
deliberativum movetur, comparando scilicet et conferendo unum ad
aliud, quod proprium est rationis. Addit Aristoteles aliquando
appetitum inferiorem non deliberativum vincere deliberationem, ut in
incontinentibus, aliquando e contra deliberativum vincere appetitum
inferiorem, sicut continentes; et hoc est magis naturale, quia
inferior naturaliter debet moveri a superiori. Cum autem ratio
practica movet, oportet, quod non solum concurrat ratio universalis,
quae parum movet, sed etiam particularis, quae dicit hic et nunc. Et
potest peccare ex hoc solum, quod particularis male applicet.
|
|