|
Comparat facultates seu potentias animae inter se et ad diversa genera
viventium, ut ostendat, quaenam sint necessariae, quae utiles. Et
ponit duas conclusiones.
PRIMA: Omne vivens quamdiu vivit, necessario debet habere
nutritivam potentiam, sed non omne vivens debet habere sensum. Prima
pars constat, quia in tota vita vel est augmentum vel status vel
decrementum, quorum nullum fit sine nutritione. Secunda pars patet in
plantis, quae vivunt et non sentiunt.
SECUNDA CONCLUSIO: Animalibus sensus tactus et gustus
sunt simpliciter necessarii, reliqui solum utiles. Prima pars
probatur, quia sine tactu et gustu non possunt quaerere alimentum et
sentire noxium vel conveniens; sine hoc autem non potest conservari
vita. Neque potest hoc supplere intellectus. Non est enim
possibile, quod aliquod corpus habeat intellectum sine sensu; unitur
enim anima intellectiva corpori ad acquirendam cognitionem rerum
sensibilium, haec antem per sensus attinguntur. Secunda pars patet,
quia gustus et tactus sufficiunt ad conservandam vitam, reliqui ergo non
propter necessitatem, sed propter utilitatem conducunt, quia
ordinantur solum ad sentiendum res distantes, non se tangentes.
|
|