SUMMA CAP. 13.

In hoc ultimo capite probat Philosophus non posse corpus animalis esse simplex sicut in elementis.

AD QUOD INDUCIT DUAS RATIONES supponendo, quod omne sensitivum debet habere tactum, ut ostensum est. Prima ratio est, quia organum tactus non utitur medio externo, quod est corpus simplex, ad tangendum, v. g. aere vel aqua, sed immediate sentit rem attactam. Ergo corpus tangens non potest esse simplex, sed organicum, quia debet percipere qualitates tangibiles, et sic esse in aliquo temperamento seu medio ad eas percipiendas, ergo debet esse mixtum et temperatum, non simplex. Secunda ratio, quia tactus non est perceptivus unius tantum qualitatis, sed plurium, quia a multis ei potest nocumentum venire. Ergo est in potentia ad omnes, et sic debet constare temperamento earum, non una tantum, est ergo corpus temperatum, non simplex.

EX QUO COLLIGIT TRIA: Primo destructo tactu destrui animal, quia destruitur sensus alimenti. Secundo sensibilia excellentia corrumpentia tactum etiam corrumpere animal. Tertio, quod simpliciter solus tactus est necessarius simpliciter animali. Nam gustus, quem supra dixit esse necessarium, id habet propter tactum adiunctum; nam secundum se solum est propter voluptatem cibi.