|
In hoc capite colligit numerum sensuum externorum. Et facit duo:
Primo probat non esse nisi quinque sensus; secundo solvit dubium
illud, cur sint plures sensus externi.
CIRCA PRIMUM probat esse tantum quinque sensus externos. Et
ratio eius reducitur ad hanc formam, ut S. Thomas notat hoc libro
lect. 1. Quicumque habet aliquod organum sensus, per quod
cognoscuntur sensibilia, cognoscit per illud organum, quaecumque
sensibilia pertinent ad talem sensum. Sed animalia perfecta habent
omnia organa sensus. Ergo cognoscunt omnia sensibilia. Sed non
habent nisi quinque sensus; ergo non sunt plures respectu propriorum
sensibilium.
Maior constat, quia qui habet sensum tactus, per illum cognoscit
omnes qualitates sensibiles, ergo similiter in aliis sensibus. Minor
etiam probatur, quia necessario proportionantur media, per quae
moventur sensus et ipsa organa. Sed non datur nisi medium internum vel
externum. Internum convenit tactui et gustui, qui sine externo medio
sentiunt. Si vero loquamur de medio externo, illud solum est aer vel
aqua; ignis enim propter summam activitatem non patitur a
sensibilibus, neque terra propter nimiam densitatem, sola vero aqua et
aer facile patiuntur a sensibilibus. Hoc autem medio aeris et aquae
utuntur visus, auditus et olfactus. Ergo non sunt plures sensus
externi, quia nec plura media immutantia. Quantum vero probet ista
ratio, videri potest apud D. Thomam 1. p. q. 78. art. 3.
CIRCA SECUNDUM proponit difficultatem, quare plures sensus
dati sunt a natura. Et respondet, quod ut non confundantur sensibilia
communia cum propriis; datis enim pluribus sensibus quaedam
apprehenduntur a pluribus et sunt communia, quaedam a quolibet sensu et
sunt propria sensibilia.
|
|