SUMMA CAP. 2.

Incipit in hoc capite agere de sensibus internis. Et primo de sensu communi in isto, in sequenti autem de phantasia. Igitur in hoc capite facit duo: Primo proponit dubium quoddam et solvit; secundo resolvit dari sensum communem.

CIRCA PRIMUM tale dubium proponit. Cum constet nos cognoscere sensationes nostras, quia cognoscimus nos videre, nos audire etc., quaeritur, an hoc fiat ab eodem sensu vel ab alio. Respondet primo distinguendo in visione, quod dupliciter sumi potest, uno modo ut immutatur a sensibili externo, et sic solum videt colorem, alio modo cum facta immutatione percipit se videre, et sic etiam sentit ipsam visionem, et non solum colorem, scilicet in exercitio ipso.

Secundo solvit dicendo, quod ipsa visio seu videns quodammodo dici potest coloratum, quatenus actus sentiendi fit unum cum sensibili mediante specie, et sic eiusdem virtutis est videre colorem et visionem, quae specie coloris formatur, et sic potentia, qua videmus nos videre, non est extranea ab ipsa potentia visiva.

CIRCA SECUNDUM assurgit ex hoc ad probandum dari sensum unum communem praeter istos quinque externos, qui de omnium actibus iudicet. Nam licet unusquisque sensus iudicet de suis obiectis propriis et discernat inter illa, ut inter album et nigrum ipse visus, tamen non poterit discernere inter album et dulce, quia ad hoc necesse erat cognoscere utrumque extremum. Visus autem non nisi unum cognoscit, et tamen experimur nos cognoscere istas differentias et discernere inter sensibilia diversorum sensuum. Ergo oportet ponere alium distinctum sensum communem, qui haec omnia percipiat.

Quomodo autem ille sensus communis moveri possit a sensibilibus ita diversis et in se contrariis. Respondet, quod ea, quae sunt contraria in sensibus externis, respectu sensus, qui est universalior, non habent contrarietatem, quia procedit sub altiori ratione, sicut centrum circuli unit omnes lineas, quae a contrariis partibus veniunt.