SUMMA CAP. 3.

Agit in hoc capite de phantasia et facit tria: Primo reicit antiquorum philosophorum opinionem, qui confundebant sensum et intellectum. Secundo ostendit, quod phantasia neque est intellectus neque sensus. Tertio ostendit, quid sit.

CIRCA PRIMUM excludit opinionem Empedoclis et Homeri, qui non distinguebant intellectum a sensu, eo quod intelligere putabant esse aliquid corporeum sicut et sentire, existimantes utrumque fieri similitudine corporea, quia terram dicebant intelligi terra et aquam aqua. - Refutat autem hanc sententiam dupliciter: primo quia intelligere solum convenit hominibus, sentire pluribus aliis animalibus; ergo non sunt idem. Secundo, quia intellectu contingit saepe nos falli et errare, sensus autem non errat circa proprium sensibile; ergo aliud est sensus ab intellectu.

CIRCA SECUNDUM probat phantasia non esse opinionem neque sensum neque intellectum, licet non sit sine sensu. Non est opinio, quia opinari non possumus cum volumus, phantasiari autem sic. Ut enim opinemur, requiritur fundamentum et ratio, ut imaginemur sufficit fictio. Item opinionem sequitur fides et fidem persuasio, haec autem irrationalibus non convenit, quibus tamen convenit phantasiari. Non est sensus, neque in potentia, quia hic semper adest animali, phantasiari autem et imaginari non semper, quia non semper aliquid apparet. Neque est sensus in actu, tum quia sensus semper est verus circa proprium obiectum, phantasiam autem decipi contingit; tum quia quae sensu tenemus et tangimus, certo cognoscimus, quae imaginamur, non certo semper tenemus; tum denique, quia in dormientibus datur imaginatio, sensus vero non operatur, sed ligatur. Non est intellectus, quia intellectus est circa prima principia, circa quae non est falsitas, imaginatio vero saepe fallitur nec primis principiis innititur.

CIRCA TERTIUM concludit, quid sit phantasia, quam definit per proprium actum dicens, quod phantasia est motus factus a sensu secundum actum, id est esse actum internum, qui causatur a motione obiecti sensibilis actu cogniti per sensum. Imaginatio enim non versatur circa obiecta ad extra immediate, sed ut cognita seu sensata a sensibus externis, indeque alia non sensata elicit, obiecta autem sensata et cognita possunt potentiam interiorem movere. Et sic phantasia, quae interior potentia est, ab exteriori sensu, non a sensibili ipso immediate movetur. Dicitur tamen phantasia quasi apparitio, sumpto nomine a praecipuo sensu movente, qui est visus, et ab eius lumine.