SUMMA CAP. 4.

Ab isto capite incipit agere Aristoteles de intellectivis potentiis earumque actibus, quae est secunda pars huius libri, et hoc per quinque capita a quarto usque ad octavum hoc ordine: In hoc quarto capite agit de potentia intelligente, quae dicitur intellectus possibilis, in sequenti de intellectu agente, in sexto capite de duplici actu eius, scilicet simplici apprehensione et compositione, in septimo de aliis duobus actibus, scilicet practico et speculativo. In octavo colligit quaedam, quae conveniunt animae intellectivae ex praedictis.

Igitur in hoc quarto capite agit de intellectu possibili, et dividitur in duas partes: In prima explicat, quid sit potentia intellectiva cognoscens seu intellectus possibilis, in secunda solvit quaedam dubia.

CIRCA PRIMUM explicat naturam potentiae intellectivae per id, in quo convenit cum sensu, et per id, in quo differt.

Convenit cum sensu, quia est potentia passiva seu receptiva specierum, non quidem passione proprie dicta, quae est immutatio corruptiva, sed receptione intentionali. Unde colligit intellectum, licet non sit capax passionis proprie dictae, esse tamen receptivum specierum et nullam ex se habere, sicut materia prima ex se nullam habet formam.

Differt vero a sensu in duobus: Primo, quia intellectus non est potentia organica seu corporea, alias non posset omnium corporum naturas percipere. Secundo, quod sensus ratione organi laeditur ab excellenti sensibili, intellectus vero perficitur a maximo intelligibili.

CIRCA SECUNDUM proponit quatuor dubia: Primum circa obiectum intellectus, an per eandem facultatem cognoscamus universale et singulare, et distinguit singulare ab universali, quia illud dicit aliquid determinatum ad hanc materiam et has conditiones materiales, universale vero solam quidditatem ipsam seu naturam sine conditionibus illis naturalibus. Et sic respondet singularia materialia (de his enim tantum est sermo) cognosci per sensum, universale vero per intellectum, in cognitione vero singularium se habere sicut lineam rectam et reflexam.

Secundum dubium, quomodo intellectus sit passivus, cum sit immaterialis, omne vero receptivum ratione naturae recipit. Respondet receptionem naturalem seu materialem fieri ratione materiae, intentionalem vero, quae est passio impropria, in immaterialibus debet fieri.

Tertium dubium, an intellectus sit per seipsum intelligibilis, an per aliquod superadditum. Respondet intellectum per se esse immaterialem, sed non intelligere se per essentiam suam, quia est in pura potentia intelligibili, et non in actu, unde cum recipiat species ab obiectis, ad instar illorum obiectorum intelligitur, et non immediate seipso.

Quartum dubium, cur id, quod est intelligibile, non semper intelligat. Respondet, quod res existentes in materia sunt intelligibiles in potentia, intelligibile autem in potentia non est idem intellectu nec illi convenit intellectus.