|
In hoc capite agit de intellectu agente. Et facit tria: Primo
probat debere dari intellectum agentem praeter possibilem. Secundo
ostendit, in quibus conveniat cum intellectu possibili et in quo
differat. Tertio explicat, quid sit intellectus in actu.
CIRCA PRIMUM probat debere dari intellectum agentem, ex eo
quod datur intellectus possibilis, qui non semper est in actu, sed
aliquando in potentia, aliquando in actu. Ergo oportet, quod sit
aliquid, per quod reducatur in actum, alioquin semper erit in
potentia. Reducitur autem in actum primum per species intelligibiles.
Ergo oportet dari aliquam potentiam, quae producat istas formas seu
actus primos, et tamen non cognoscit, quia cognitio supponit species.
CIRCA SECUNDUM convenit in tribus cum intellectu
possibili: Primo, quia est separabilis a corpore, cum non sit
potentia organica, sed spiritualis; agit enim in intellectum
possibilem. Secundo, quod est impassibilis. Tertio, quod est
immixtus, id est non compositus ex naturis
corporeis neque actus organi corporei.
Differt in uno, quia intellectus agens est in actu, cum sit potentia
activa, possibilis in potentia ad recipiendas species.
CIRCA TERTIUM numerat tres conditiones intellectus in actu:
Primo, quod sit res ipsa intellecta non in esse rei, sed in esse
repraesentativo. Secundo, quod intellectus in actu sit prior tempore
et natura intellectu in potentia ordine perfectionis, quia potentia non
reducitur in actum, nisi per id, quod est actu, nec scientia aliqua
fit nisi ex praeexistente aliqua cognitione, ut 1. Poster.
dicitur. Tertio, quod intellectus in actu semper est in actu,
possibilis vero aliquando est in potentia, aliquando reducitur in
actum.
IN CALCE CAPITIS COLLIGIT, quod intellectus est
separatus, id est sine organo corporeo, quod incorruptibilis, quia
caret corpore, quod perpetuus. Quomodo vero intelligat anima
separata? Respondet non reminisci seu intelligere (scilicet eo modo,
quo nunc), quia corrumpitur intellectus passivus, id est phantasia,
a qua hic dependet intellectiva cognitio et fit reminicentia.
|
|