|
Agit de duplici actu intellectus, et facit duo: Primo dividit actum
intellectus in simplicem et compositum; secundo explicat utrumque.
CIRCA PRIMUM dividitur actus intelligendi in simplicem
apprehensionem, qua intelligimus res simplici modo, ut hominem, equum
etc., et in compositum, qua ista simplicia coniungimus vel
separamus, ut faciendo propositionem: "Homo est animal", vel
"homo non est lapis". In prima nec est veritas nec falsitas, in
secunda vero utrumque. Deinde simplex praecedit compositam et ad illam
ordinatur.
CIRCA SECUNDUM explicat operationem simplicem seu
cognitionem indivisibilium ex obiecto suo distinguitque triplex
indivisibile seu incomplexum: Primum, quod solum est indivisibile ex
parte modi, licet non sit ex parte rei, ut si aliquod complexum in se
per modum unius accipiatur, accipiendo illud per modum unius extremi,
ut si dicatur "homo albus ambulat", ly "homo albus" sumitur per
modum unius. Secundo dicitur indivisibile, quod habet unam speciem
sui, licet alias habeat partes, ut domus, homo, lapis etc. Tertio
dicitur indivisibile secundum modum et rem, quod nec actu habet partes
nec in potentia, ut punctum.
Secundam autem operationem, quam dictionem vocat, hoc est
affirmationem vel negationem, dicit esse semper veram vel falsam,
intellectum autem non semper esse verum vel falsum. Intellectus enim
versatur circa quidditatem rei, in qua non contingit falli, sed in
applicatione huius ad illud, quod est in compositione.
|
|