|
In hoc capite agit de alia divisione actuum intellectus, scilicet in
practicum et speculativum. Et facit duo:
PRIMO repetit divisionem supra positam capite quinto de intellectu
in actu et in potentia ponitque inter illa duplex discrimen: Primum,
quod intellectus in actu est idem cum obiecto non in esse rei, sed in
esse repraesentativo, intellectus autem in potentia caret illa specie,
et sic est res diversa ab obiecto. Secundum, quod intellectus in
potentia ordine generationis in eodem homine praecedit intellectum in
actu, proceditur enim de potentia ad actum.
SECUNDO dividit intellectum in practicum et speculativum et
utrumque explicat. Explicare autem intendit circa intellectum
practicum et speculativum duo, scilicet quomodo a phantasmatibus
moveatur practicus intellectus, et quomodo differat a speculativo.
Ad hoc autem explicandum praemittit, quomodo se habeat sensus in
movendo; huius enim motui assimilat motum intellectus. Et dicit,
quod sensus habet tria: Primum moveri ab obiecto, a quo reducitur de
potentia ad actum non per motum physicum et corruptivum, sed per motum
intentionalem, in quo assimilatur sensus intellectui, qui etiam non
patitur physice. Secundo invenitur in sensu cognito convenientis aut
disconvenientis, quod natum est causare delectationem vel tristitiam.
Tertium sequitur ex tali sensu in appetitu fuga vel prosecutio.
Similis ergo motus convenit intellectui, quia et movetur a
phantasmatibus sicut sensus a sensibilibus, et apprehendit rationem
convenientis et disconvenientis altiori modo, id est affirmando et
negando, et sequitur deinde appetitus vel fuga. Et sicut omnes sensus
externi terminantur ad sensum communem, ut ad quoddam medium et
centrum, ita ad intellectum omnia sensibilia et phantasmata.
Ex hoc ergo explicat illa duo de intellectu practico: Primum, quod
movetur a phantasmatibus tam in praesentia, ut cum aliquid terribile
per sensus videtur, quam in absentia, ut quando discurrit circa futura
et deliberat de illis. Secundum, quod practicus intellectus et
speculativus non differunt ex parte potentiae, sed ad idem genus
pertinent, quia uterque versatur circa verum et falsum, speculativus
quidem absolute, practicus vero ut conveniens vel disconveniens ad
operandum.
|
|