SUMMA CAP. 8.

In isto capite colligit in summam tria corollaria: PRIMUM circa illud, quod communiter dicebant antiqui, quod anima est omnia; et dicit verum esse, sed non in sensu, quo ab illis dicebatur. Est enim anima omnia, quia omnia cognoscit; per intellectum quidem est omnia intelligibiliter et universaliter, per sensum sensibiliter. Et non est omnia realiter in se, sed repraesentative et per species.

SECUNDUM EST, quod intellectus in omni sua cognitione dependet a phantasmate et sensu, eo quod res, quas intelligimus, non sunt subsistentes sine sensibili magnitudine et accidentibus, ut Plato ponebat. Unde qui speculatur res, oportet et speculari phantasma, quia per illud verificatur, quod cognoscit intellectus in abstracto.

TERTIUM EST, quod differt inter phantasiam et intellectum, quia intellectus habet verum vel falsum in sua compositione et divisione, phantasia autem non respicit verum vel falsum.