QUAESTIO X

DE INTELLECTU AGENTE ET POSSIBILI


ARTICULUS PRIMUS. UTRUM SIT NECESSE PONI INTELLECTUM AGENTEM DISTINCTUM A POSSIBILI ET QUID SIT.

Celebris valde est apud antiquos philosophos et recentiores divisio haec intellectus in agentem et possibilem, nec solum ab Aristotele stabilita fuit in 3. de Anima cap. 5. textu 18., sed etiam ab aliis Graecis, licet in eius explicatione non parum erraverint.

IGITUR TRIA ad eius exactam explicationem in hoc articulo facienda sunt: Primum explicare proprium munus intellectus agentis, propter quod ponitur a philosophis. Secundum, an sit aliquid extra animam vel propria ipsius facultas. Tertium, an sit potentia distincta ab intellectu possibili.

Circa primum constans sententia est philosophorum ad hoc requiri intellectum agentem, ut species impressas intellectui possibili tribuat, quas requiri ad omnem cognitionem supra late probavimus q. 4. et 6. Igitur distinctio intellectus agentis et possibilis quantum ad formalitatem istam agendi et patiendi non sumitur per ordinem ad ipsam cognitionem, quae est operatio elicita ab intellectu vitaliter, et ita erga illam intellectus active se habere debet, sed sumitur ista divisio penes formationem intellectus in ordine ad suum obiectum intelligibile. Quia enim intellectus eliciens cognitionem prius debet actuari specie impressa repraesentante obiecta, si careat illa, dicitur esse in potentia, ut formetur et actuetur, et sic vocatur intellectus possibilis vel passibilis, quia pati debet seu formari a specie ipsa et obiecto in ea repraesentato. Et quia omni passivo, ut reducatur de potentia ad actum, correspondet aliquod activum, necesse est, quod si intellectus noster reducitur de potentia ad actum, ut formetur per specie intelligibiles, detur aliquod activum, per quod talis reductio fiat et tales species producantur in intellectu; et hoc vocamus intellectum agentem, id est producentem species et formantem per illas intellectum ad intelligendum.

Totus hic discursus fere ab omnibus admittitur loquendo in generale, et nondum determinando, an istud principium activum producens species sit in anima vel extra. Solum Durandus, qui negavit requiri species impressas ad cognoscendum, consequenter negavit necessarium esse intellectum agentem, qui illas producat, ut docet in 1. dist. 3. q. 5. n. 4. Sed tamen addit, adhuc si darentur istae species, non requiri intellectum agentem tamquam potentiam animae, quae illas species producat, sed sufficere ipsam animam cum phantasia, ut producat illas. Sed nos fatemur illo discursu non probari, nisi quod detur tale principium agens species et active immutans intellectum. Quod vero sit potentia animae, statim probabimus in secundo puncto. Et quod species impressae necessariae sint ad intellectionem et ad omnem cognitionem, supra q. 6. probatum est. Quod vero substantia animae seipsa non operetur, sed mediante potentia, q.12. Phys. probatum est. Mediante autem phantasia, quae est potentia corporea, non potest anima spirituales species producere, nisi elevet illam ultra suam virtutem, et haec elevatio ab alia virtute et potentia debet provenire.

Circa secundum punctum celebris fuit aliquorum antiquorum sententia ponentium intellectum agentem separatum ab ipsa anima in alia intelligentia infundente species. Contra quam disputat D. Thomas 1. p. q. 79. art. 4. et q. 84. art. 4. et 2. Contra Gent. cap. 77. et 78. et locis aliis. Fuit autem haec controversia inter eos, qui intellectum distinguebant a sensu. Nam qui ponebant intellectum esse sensum, non distinguebant species sensibiles ab intelligibilibus neque aliud principium, a quo istae species effluerent, ponebant quam ipsa obiecta externa, ut ex Democrito reffert Aristoteles libro de Divinatione per Somnium et D. Thomas 1. p. q. 84. art. 6.

Qui autem agnoverunt intellectum esse virtutem spiritualem et immaterialem, a sensu et distinctum, non facile inveniebant principium, a quo species spirituales fierent, cum ipsa obiecta sensibilia ad hoc non sufficerent. Unde divisi sunt in TRES OPINIONES: Quidam, ut Plato, posuerunt ideas separatas, id est quidditates rerum extra individua, a quibus dicebant ut ab exemplaribus participari formas entitativas in materia ad essendum et intelligibiles in intellectu ad repraesentandum, ut refert D. Thomas 1. p. q. 79. art. 3. et q. 84. art. 3., 4. et 6.

Alii negabant istas ideas exemplariter causantes species, sed ponebant substantiam separatam seu intelligentiam effective infundentem illas tunc solum, quando homo intelligit et habet phantasmata proposita, ut determinant ad intelligendum. Quae fuit opinio Avicennae, ut refert S. Thomas citata q. 84. art. 4. et 2. Contra Gent. cap. 76.

Tertia sententia fuit Aristotelis 3. de Anima textu 17. et 18., lect. 10. apud D. Thomam, quod intellectus agens est potentia animae ex phantasmatibus producens species intelligibiles in intellectu possibili.

HAEC SENTENTIA ARISTOTELIS de intellectu agente communiter recepta est ab omnibus philosophis et, omissa illa opinione Platonicorum de ideis separatis, quae omnino fabulosa est, cum non posit dari in rerum natura aliqua substantia, quae singularis non sit, ut ostendimus in Logica q. 3. art. 2., contra Avicennam et alios ponentes intellectum agentem esse substantiam separatam probatur sententia Aristotelis:

Quia vel illa substantia separata infundit species intelligibiles a sensibus abstractas et connotantes obiecta sensibilia, vel non abstractas a sensibus, sed pure participatas a spiritualibus substantiis, sicut sunt in angelis. Hoc secundum nullo modo dici potest, cum satis constet pro isto statu animam nostram non intelligere obiecta pure spiritualia et nihil de sensibilitate connotando, sed solum obiecta sensibilia. Si dicatur primum, talis potentia activa et factiva specierum per abstractionem a sensibus non excedit vim animae nostrae nec requirit spiritualem activitatem omnino abstractam a sensibus, sicut est illa substantia separata, cum operatio illa abstrahens species a sensibilibus non operetur independenter a phantasmatibus neque efficiat species repraesentantes sine connotatione ad illa, ut in nobis experimus. Ergo non requiritur ad talem operationem virtus spiritualis separata ab omni corpora, sed potius corpori communicans, et sic ista virtus magis connaturalis est animae coniunctiae corpori quam substantiae separatae.

Quodsi dicatur illam virtutem separatam concurrere ad abstrahendum istas species modo perfecto et eminentiori, utpote cum sit causa aequivoca et universalis, ex modo tamen animae nostrae imperfici et reddi species illas sic imperfecte et connotative repraesentantes.

Contra hoc urgetur rationibus D. Thomae 1. p. q. 79. art. 4. et 2. Contra Gent. cap. 76. et quaest. de Anima art. 5., quia causa universalis non producit se sola effectum proprium causae particularis, nisi supponendo in ipsa causa inferiori propriam et peculiarem virtutem respectu talis effectus, ut patet in coelo, quod est causa aequivoca respectu horum inferiorum, et tamen supponit in causis inferioribus proprias virtutes, quibus producit determinatos effectus, nisi forte sit generatio rei tam imperfectae, quod ad illam sufficiat virtus coeli, sicut in animalibus, quae ex putrefactione generantur. Quod in praesenti applicari non potest, cum species intelligibiles et cognitio intellectualis sint perfectissimi effectus, qui in his inferioribus fiunt. Ergo oportet, quod praeter virtutem superioris intelligentiae, quae ut causa universalis concurrit, detur virtus particularis et propria animae, quae talem abstractionem a sensibilibus faciat modo particulari et sibi proprio, et hanc vocamus intellectum agentem. Unde Aristoteles comparavit intellectum agentem non ipsi soli, qui est causa universalis, sed lumini recepto in aere, quod est virtus particularis. Id autem, a quo participatur virtus intellectus agentis in anima nostra, est Deus, de quo dicitur Ps. 4.: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine", quia solus Deus est creator animae et lumen ipsi praebens, sicut solus infundit species angelis et intra intellectum operatur.

Denique experimur nos posse intelligere, cum volumus, et abstrahere a sensibilibus intelligibilia, alias si hoc non experiremur, non possemus habere notitiam harum actionum. Omnis autem actio non fit modo connaturali ab aliquo agente, nisi per virtutem in eo existentem, nec utitur aliquo, cum vult, nisi habeat potentiam operativam illius. Ergo connaturale est, ut habeamus vim et potentiam abstrahendi tales species, et non solum ab intelligentia separata fiant; et haec virtus vocatur intellectus agens.

Circa tertium punctum, scilicet an sit intellectus agens potentia distincta ab intellectu possibili, aliqui dixerunt intellectum agentem esse habitum primorum principiorum, ut refert S. Thomas quaest. de Anima art. 5. et 3. de Anima lect. 10. Quod tamen ex eo reicit D. Thomas, quia etiam ipsa principia cognoscimus per species abstractas a singularibus. Ergo oportet antequam generetur ipse habitus, praeexistere tales species abstractas, ergo et intellectum agentem abstrahentem illas, ut omnia obiecta intellectus agens redderet intelligibilia in actu. Deinde quia habitus principiorum est cognoscitivus. Sicut enim per scientiam cognoscimus conclusiones, ita per habitum principiorum principia. Ergo non potest iste habitus esse factivus specierum impressarum pro potentia cognoscitiva, quia ipse cognoscitivus est et sic aliquas species debet supponere, quibus primo cognoscat, non autem illas facere. Quando autem Aristoteles 3. de Anima textu 17. et 18. dicit, quod intellectus agens est sicut habitus et ars, loquitur solum per modum comparationis, quia sicut ars inducit formam artificialem in materiam rudem et in potentia, ita intellectus agens per species impressas tamquam per formas perficit et actuat intellectum possibilem. Et dicitur habitus, ut contraponitur privationi, per quam aliquid est in potentia, intellectus autem agens non est in potentia ad recipiendum, sed in actu ad agendum. Ita explicat D. Thomas ibidem lect. 10.

Qui ergo fatentur intellectum agentem esse potentiam, actum illius negant esse cognitionem, quia cognitio oritur a potentia et obiecto, prout mediante specie repraesentatur potentiae. Unde si operatio propria intellectus agentis esset cognitio, deberet procedere a specie et potentia et consequenter speciem ipsam supponere. Ergo non faceret talem speciem, et sic non faceret omnes species intelligibiles, sed aliqua deberet fieri per actum non cognoscitivum, et illum dicimus esse proprium intellectus agentis, ut distinguitur ab actu procedente a potentia actuata per speciem et recipiente illam.

DIFFICULTAS ergo est, an iste actus factivus specierum, et non cognoscitivus, ita adaequatus sit potentiae, ut exigat illam esse distinctam ab intellectu possibili cognoscente. Et aliqui auctores negant distingui has duas potentias, sed esse eandem cum duplici vi seu efficientia, quod probabile reputat P. Suarez libro 4. de Anima cap. 8. n. 13. citatque Niphum, Maiorem et Abulensem.

Oppositum tamen tenet D. Thomas 1. p. q. 79. art. 7. et 10., et 3. de Anima lect. 10. et in 2. dist. 17. q. 2. art. 1. Sumiturque ex Aristotele, qui in hoc 3. de Anima textu 17. dicit, quod "necesse est in anima differentias has easdem inesse; atque quidam intellectus est talis, ut omnia fiat, quidam talis, ut omnia agat". Loquitur ergo de illis tamquam de diversis intellectibus et differentias istas ponentibus in anima.

RATIO AUTEM EST, quia intellectus vel essentialiter est potentia cognoscitiva, ita quod adaequatus eius actus sit cognitio, vel habet duplicem actum inadaequatum, alterum non cognoscitivum et factivum specierum, alterum cognoscitivum et non factivum earum. Nam uno et eodem actu non potest fieri; cognitio enim procedit elicitive a potentia actuata per species, et consequenter illa elicientia supponit aliquam speciem iam factam et actuantem potentiam, ut procedat ab illa.

Si primum, manifestum est intellectum agentem esse distinctam potentiam, siquidem si adaequatus actus intellectus cognoscentis est cognitio, non potest alium actum elicere, qui cognitio non sit, et sic formatio specierum, quibus primo fit cognitio, non potest per cognitionem ipsam fieri, sed supponi debet ad cognitionem. Si secundum, imprimis non potest uterque ille actus convenire uni et eidem potentiae, nisi detur aliqua ratio communis, sub qua conveniant illi duo actus et a qua specificetur illa unica potentia habens illos. Ratio autem faciendi species sine cognitione et ratio eliciendi cognitionem per species non conveniunt in aliqua ratione communi constituente unam potentiam, sed sunt rationes ita distantes, quod ex se sufficiunt fundare distinctas potentias, ut patet in sensu cognoscente et virtute emittente species ab obiecto seu faciente illas sine cognitione. Non est autem anima nostra tantae eminentiae, ut virtus eius in unica ratione superiori et eminentiori uniat illam duplicem virtutem faciendi species et intelligendi, neque in angelo datur talis perfectio, ut unica potentia sit factiva specierum et cognoscitiva.

Ad haec accumulantur aliqua inconvenientia: Primum, quia eadem potentia seipsam moveret et reduceret de potentia ad actum; esset enim potentia ad species et faceret illas. Secundum, quia alias etiam possemus dicere voluntatem et intellectum esse eandem potentiam inadaequate respicientem cognoscere et velle ut consecutum ad cognoscere, quia se habent ordine quodam, sicut etiam "facere species non cognoscitive" ordinatur ad "ipsum cognoscere". Tertium, quia alias ratio activi et passivi non esset sufficiens ratio distinguendi potentias, cum tamen sint rationes maxime diversae et primae differentiae entis. Primo enim dividitur penes actum et potentiam, et consequenter penes potentiam activam et passivam, quae fundantur in actu et potentia. Quae est ratio D. Thomae in illa q. 79. art. 7. ad distinguendum intellectum in agentem et possibilem, quia est divisio penes passivum et activum, cum tamen non admittat alias divisiones intellectus.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur in favorem Durandi, quia non potest intelligi, quomodo intellectus agens agat in phantasmata, quae sunt corporea et elevet illa. Item quia alias si intellectus agens formaret species et non produceret cognitionem, nobilior esset quam intellectus possibilis, qui cognitionem elicit, siquidem omne agens est nobilior patiente.

Confirmatur ex duplici exemplo: Primum, quia angelus non minus est substantia intelligens quam anima nec minus indiget speciebus, et tamen non habet intellectum agentem, quo illas acquirat, sed infunduntur a Deo. Ergo similiter pertinebit ad Deum praebere animae species non infusas, sed a sensibilibus abstractas. Secundum est, quia etiam sensus externi indigent speciebus acceptis ab obiectis, et tamen non requiritur sensus agens, licet species sint abstractioris rationis quam ipsum obiectum materiale in se. Ergo similiter poterunt species intelligibiles fieri sine intellectu agente.

RESPONDETUR ad primam partem argumenti Durandi, quod dicemus seq. art. explicando modum, quo intellectus agens agit in phantasmata corporea. Ad secundam probationem respondetur non sequi, quod intellectus agens sit simpliciter nobilior, sed solum in ordine ad formationem specierum, in quo intellectus possibilis est illo inferior, quia est in potentia. Simpliciter tamen et respectu actus nobilioris, qui est intelligere, excellit intellectus possibilis, licet dependenter a speciebus, sine quibus non intelligit. Sed de hoc statim dicemus amplius.

Ad confirmationem respondetur intellectum angeli cognoscitivum non indigere intellectu agente acquirente illi species ab obiectis, tum quia caret sensibus, a quibus immediate abstrahuntur species intelligibiles; ab ipsis enim obiectis immediate solum emittuntur species corporeae, non intelligibiles, quae non movent intellectum propter suam imperfectionem et improportionem, nec posset convenienter id fieri, nisi intellectus agens angeli immediate coniungeretur obiecto, ut ab illo species hauriret, et sic non posset a distanti cognoscere, quod possunt homines. Tum etiam, quia intellectus angeli non est acquisitivus suae perfectionis, sed a principio statim est perfectus, et non in potentia, ut perficiatur, sicut inter corpora coelum statim a principio habet suam perfectionem et omnem formam sibi debitam. Unde sicut frustra poneretur potentia augmentativa in coelo, ut perfectionem quantitatis acquireret, cum ab initio petat habere illam, ita superflue poneretur intellectus agens in angelo ad acquirendum species et proficiendum in perfectione intellectus, cum a principio debeat esse perfectus et plenus sapientia, sicut dicitur Ezech. 28. de primo angelo, quod erat plenus sapientia et perfectus a die conditionis suae. Totum vero oppositum est in anima humana, quae paulatim acquirit perfectionem intellectivam et crescit in illa, sicut corpora generabilia augmentantur in sua perfectione. Unde sicut ista requirunt potentiam augmentativam, ita illa potentiam acquisitivam specierum, quae est intellectus agens. Neque id debet fieri a solo Deo, quia non est connaturale rebus, ut ad proprias operationes non habeant virtutes proprias, quibus possunt operari, cum voluerint, sed a solo Deo id fiat.

Ad secundum exemplum de sensu agente iam supra responsum est, quod ipsa obiecta sensibilia de se sufficienter possunt emittere species sensibiles et immutare sensus, et ideo non est ponenda aliqua potentia in ipso animali factiva talium specierum. Neque hoc poterat connaturaliter fieri. Cum enim species visibiles v. g. versentur circa obiectum nimis distans, sicut cum videmus ipsum coelum, impossibile erat, quod potentia aliqua existens in animali haberet tantam virtutem, ut posset operari etiam circa ipsum coelum educendo species ex illo. Licet enim sint intentionales, tamen per veram et realem actionem educuntur de suo subiecto. Quomodo ergo sensus agens existens in animali posset ex ipso coelo species educere, cum ab illo sit ita distans, nec posset virtutem usque ad illum diffundere et usque ad seipsum iterum reflectere, cum nec virtus solis, qui tam magnum corpus est, possit tantam reflexionem facere.

Secundo arguitur pro sententia Avicennae ex Aristotele 3. de Anima textu 18., ubi inquit, quod intellectus agens est "separabilis et immixtus passioneque vacat, cum sit substantia actus". Et textu 20. inquit, quod iste intellectus "non aliquando quidem intelligit, aliquando non intelligit. Separatus autem est solum hoc, quod vere est, et hoc solum immortale et perpetuum est". Sentit ergo Aristoteles, quod intellectus agens est intellectus separatus et substantia quaedam, ut patet in illis verbis, cum sit substantia actus. Est etiam perpetuo intelligens, quod non convenit animae nostrae, quae quandoque intelligit in potentia; ergo est aliquid separatum ab anima.

Ratione etiam arguitur, quia proprium munus intellectus agentis est illuminare intellectum. Hoc autem est proprium virtutis altioris quam ipsa anima, tum quia Deus est lux vera, quae illuminat omnem hominem; tum etiam quia infundendo species fit illuminatio, haec autem infusio pertinet ad Deum, ut patet in angelis; tum quia alias posset intellectus cognoscere quaecumque obiecta, quando vellet, si intra se haberet vim factivam specierum, quod tamen constat esse falsum.

RESPONDETUR, quod in prima auctoritate Aristoteles solum dicit, quod intellectus agens est separabilis, quod verum est, quia manet in anima separata. Quod vero dicit esse substantiam actu, idem est ac dicere, quod per suam essentiam, quae nomine substantiae intelligitur, est actus seu activus (activitas enim fundatur in actu) ad distinctionem intellectus possibilis, qui secundum suam entitatem seu substantiam est in potentia ad species, per quas formatur et reducitur in actum. Sic explicat D. Thomas hunc locum Aristotelis et sic reddit rationem, quare intellectus ille vacat passione, id est receptione, quia per suam entitatem seu substantiam est actu, id est activa potentia. Non autem voluit dicere, quod sit substantia aliqua separata, et cum sint diversae potentiae intellectus agens et possibilis, non est anima in actu et potentia secundum idem.

In secundo autem loco, ut D. Thomas interpretatur ibidem circa illum textum et quaest. de Anima art. 5. ad 3., Aristoteles non loquitur tantum de intellectu agente, sed de tota parte intellectiva, quae utrumque intellectum includit, agentem et possibilem, et haec est anima intellectiva, quae separari potest a corpore, sicut etiam dicit Aristoteles 12. Metaph. textu 17., quod forma numquam est ante materiam, "sed posterius, et manet anima, non omnis, sed intellectus". Quod vero praeter animam detur intellectus agens separatus, qui species producat in intellectu possibili, nec somniavit Aristoteles. Cum vero dicit, quod perpetuo intelligit, explicat D. Thomas q. 10. de Veritate art. 8. ad ultimum, quod intellectus agens semper intelligit, quia ex parte sua non deest, quin semper possit intelligere, licet desit ex parte phantasmatum et obiectorum, quae non semper praesto sunt.

Ad rationem respondetur, quod illuminare per modum proximae virtutis illuminativae pertinet ad intellectum agentem, sed per modum causae primae pertinet ad Deum, qui non impedit causam particularem, sicut non impedit solem, ut illuminet, neque sol lumen aeris, ut immediate luceat. Similiter concedimus, quod infusio specierum est illuminatio facta a Deo. Sed praeter illam datur etiam alius modus illuminandi non per infusionem specierum, sed per abstractionem earum a phantasmatibus, et hoc convenit intellectui agenti, qui est in anima. Quod vero dicitur, quod alias posset intellectus noster cognoscere, quando vellet, respondetur hoc non sequi, quia non semper obiecta sunt applicata ipsi intellectui in phantasmatibus, sicut sol non illuminat, nisi detur diaphanum vel colores. Neque requiritur ad istam abstractionem, quod prius cognoscat obiecta, ut ex illis cognitis abstrahat et formet species, sicut ex obiectis ad extra emittuntur species sine hoc, quod cognoscant, sed sine cognitione movent sensus.

Tertio arguitur in favorem sententiae Suarez ad probandum non distingui intellectum agentem a possibili, quia non repugnat eandem potentiam habere vim producendi species et recipiendi illas ad cognoscendum. In spiritualibus enim idem potest esse principium agendi et recipiendi, licet non in sensibus.

Et ad hoc sunt aliquae congruentiae. Primo, quia intellectus possibilis habet vim formandi species ex speciebus praeconceptis; cur ergo non habebit ad formandum illas ex non praeconceptis? Secundo, quia hoc modo intellectus noster erit medium quoddam inter intellectum angeli et sensum, quia neque ex se habebit species ut angelus, neque ab alio agente recipiet illas ut sensus, sed ex obiectis formabit et recipiet. Tertio, quia alias in anima separata remaneret illa potentia penitus otiosa, cum ibi non sint phantasmata, a quibus extrahantur species; ergo si non habet alium actum, vacabit ibi.

Confirmatur, quia intellectus agens vel operatur actione vitali vel non. Hoc secundum dici non potest, cum sit actio propria animae, ut anima est. Si primam, debebit esse actio immanens, siquidem cum sit potentia spiritualis, in qua non datur pars movens et pars mota, sed totum est indivisibile, consequenter actio manebit in eadem potentia, et sic non producet species extra se intellectus agens, sed in seipso. Potentia autem, quae recipit species, etiam cognoscit per illas. Ergo non distinguitur intellectus possibilis ab agente. Denique omne agens est honorabilius patiente, ergo intellectus agens erit nobilior possibili. Ex alia vero parte cognoscens est nobilior non cognoscente; ergo ut ista componantur, idem erit intellectus agens et cognoscens.

RESPONDETUR etiam in spiritualibus diversa principia esse activum et passivum, quando circa idem versantur, cum fundentur in illo, quod est primum distinctivum in genere entis, scilicet in actu et potentia. Et praesertim hoc currit in intellectu nostro, quia est pura potentia in genere intellectivo respectu specierum, ergo non solum debet carere illis, sed etiam activitate faciendi eas, sicut materia prima non solum caret formis naturalibus, sed etiam virtute faciendi illas, quia est pura potentia. Et deinde, quia intellectus possibilis cum essentialiter sit potentia cognoscitiva, non potest alium actum habere, qui non sit cognitio. Actio autem intellectus agentis non est cognitio, quia facit species etiam ad primam cognitionem requisitas.

Et ad primam congruentiam in contrarium respondetur, quod intellectus possibilis ex praecognitis speciebus potest alias formare, quia format illas cognoscendo et componendo, sed prima species non potest formari ex aliis prioribus praeconceptis, sed per virtutem non cognoscitivam, et hoc sufficit ad distinguendum potentiam.

Ad secundam dicitur, quod ut intellectus noster cognoscitivus sit medius inter intellectum angelicum et sensum, sufficit quod in ipsamet cognitione reluceat haec mediatio, quia scilicet nec habet pro obiecto rem corpoream modo corporeo ut sensus, nec spiritualem modo spirituali ut angelus, sed quidditatem corpoream modo spirituali.

Ad tertiam dicitur, quod intellectus agens in anima separata erit otiosus quantum ad novam abstractionem specierum, quia caret phantasmate, a quo abstrahat illas. Sed poterit habere alium actum, nempe illuminare species iam abstractas in ordine ad actualem usum illarum, si vere talis actus datur. De quo seq. art., et videri potest in D. Thoma quaest. de Anima art. 15. ad 8. et 9. Vel etiam si nullum actum habeat pro illo statu, debet tamen manere in anima tamquam ornamentum quoddam illius et virtus, quia potest anima reuniri corpori, in quo suam operationem exercebit, sicut in corporibus beatis, in quibus etiam manebit augmentativa et generativa potentia propter integritatem naturae, non exercitium actionis.

Ad confirmationem respondetur actionem intellectus agentis esse transeuntem et vitalem, sicut etiam actus vitae vegetativae transeuntes sunt et vitales. Et cum dicitur, quod non potest movere seipsum, quia non habet partem moventem et partem motam, respondetur intellectum agentem non movere seipsum, sed intellectum possibilem, et sic distinguitur movens et motum. Et non dicitur in vivente una pars movere seipsam, ut vitaliter agat, sed quia una pars movet aliam, dicitur ipsum vivens movere seipsum, non una pars seipsam. Neque oportet, quod omnis intellectus sit cognoscens, sed tantum intellectus formatus per species, non intellectus formans species. Quod non currit in sensibus, in quibus obiecta ipsa sufficienter formant species suas, quae corporeae sunt, non autem datur sensus formans illas, at supra ostendimus.

Quod denique dicitur agens esse honorabilius patiente, respondetur etiam intellectum agentem esse perfectiorem possibili, prout est in statu purae potentiae et indigens formari per species, non tamen est nobilior ipso intellectu formato et vitaliter cognoscente, sicut etiam obiectum est perfectius sensu in ordine ad dandum illi species, non simpliciter et respectu elicientiae cognitionis.